Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • XXXII. De correptione fraterna.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXII. De correptione fraterna.

32.1. Non debet uitia aliena corripere qui adhuc uitiorum contagionibus seruit. Inprobum est enim arguere quemquam in alio quod adhuc reprehendit in semetipso.

32.2. Qui ueraciter fraternam uult corripere ac sanare infirmitatem, talem se praestare fraternae utilitati studeat, ut eum quem corripere cupit humili corde admoneat, et hoc faciens ex conpassione quasi communis periculi, ne forte et ipse subiciatur temptationi.

32.3. Sicut uiri spiritales alieni peccati emendationem expectant, ita proterui delinquentibus deridendo insultant, et quantum in ipsis est, eos insanabiles putant, nec declinant cor ad conpatiendi misericordiam, sed superbientes detestantur atque blasphemant.

32.4. Nonnumquam accidit ut inter amicos aliqua redargutionis enutrita discordia maiorem postea caritatem parturiat, utpote cum corriguntur ea quae displicere in amico uidentur; et hoc quidem primum non sine quadam aemulatione admonitus suscipit, sed correctus postmodum gratias agit. At contra multi pro parua laesione uim caritatis rescindunt, et ab amore dilectionis sese perenniter retrahunt.

32.5. Plerique correptionem suam officium caritatis existimant. Plerique uero hoc ipsud quod ex caritate corripiuntur ad iniuriae contumeliam trahunt. Vnde occurrit et euenit ut ex eo deteriores efficiantur, per quo emendari oboediendo potuerunt.

32.6. Salubriter accipiunt iusti, quotiens de suis excessibus arguuntur; superflua autem est humilitas eorum qui se gessisse accusant quae non admiserunt. Qui uero sine adrogantia bona facta sua pronuntiat, procul dubio nequaquam peccat.

32.7. Est quorundam excusatio peruersorum, qui, dum pro suis facinoribus arguuntur, uerba iustorum pro censura declinanda abiciunt, seruantes se diuino iudicio, quo puniendi sunt durius, dum temporaliter contemnunt iudicari se ab hominibus.

32.8. Iniquis molesta est ueritas, et amara disciplina iustitiae; nec delectantur nisiplacentiapropriae inbecillitatis; iniustitiae fecundi, steriles ueritati, caeci ad contuendam lucem et oculati ad tenebrarum aspiciendum errorem.

32.9. Corda reproborum lubrica sunt ad male consentiendum et fluxa; ad bene consentiendum durissima.

32.10. Probat Salomon et iusti emendationem correpti et stulti obstinationem admoniti dicens: Doce iustum et festinabit accipere. De stulto autem ait: Qui erudit derisorem, ipse sibi facit iniuriam.

32.11. Nonnullos esse prauitatis homines, qui dum ipsi a malo corrigi neglegunt, correptorum falsa criminatione detractant; et ad sui sceleris solatium usurpant, si, uel falso, conpererint quod ad infamiam bonorum obiciant, sicut est illud ex Salomone: Bona in malum conuertit impius, et electis inponit maculam. Vae autem illi qui et suam rennuit uitam corrigere, et bonorum non desinit detractare.

32.12. Pleriquemalisimiles sibi in malum defendunt, et patrocinio suo prauos contra correctionem bonorum suscipiunt, ne unde displicent emendentur, adicientes in se aliena delicta, ut non tantum de suismalis, sed etiam et de aliorum facinorilus puniantur, quorum peccata defendunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License