XXXIII. De praepositis ecclesiae.
33.1. Vir ecclesiasticus et crucifigi mundo per mortificationem propriae carnis
debet, et dispensationem ecclesiastici ordinis, si ex Dei uoluntate prouenerit,
nolens quidem, sed humilis gubernandam suscipiat.
33.2. Multis intercipit Satanas fraudibus eos qui uitae ei sensus utilitate
praestantes, praeesse et prodesse aliis nolunt, et, dum eis regimen animarum
inponitur, rennuunt, consultius arbitrantes otiosam uitam degere quam lucris animarum
insistere. Quod tamen decepti agunt per argumentum diaboli fallentis eos per
speciem boni, ut, dum illos a pastorali officio retrahit, nequaquam proficiant
qui eorum uerbis atque exemplis instrui poterant.
33.3. Sancti uiri nequaquam occupationum saecularium curas appetunt, sed
occulto ordine sibi superinpositas gemunt, et quamuis illas per meliorem
intentionem fugiant, tamen per subditam mentem portant. Quas quidem summopere,
si liceat, uitare festinant, sed timentes occultam dispensationem Dei, suscipiunt
quod fugiunt, exercent quod uitare noscuntur. Intrant enim ad cor, et ibi
consulunt quid uelit occulta uoluntas Dei: seseque subditos debere esse summis
ordinationibus cognoscentes, humiliant ceruicem cordis iugo diuinae
dispensationis.
|