XXXIIII. De indignis praepositis.
34.1. Non sunt promouendi ad regimen ecclesiae qui adhuc uitiis subiacent. Hinc
est quod praeceptum est Dauid non aedificare uisibile templum quia sanguinum
uir belli frequentia esset. Qua figura illi spiritaliter admonentur qui adhuc
corruptioni sunt dediti, ne templum aedificent, hoc est ecclesiam docere
praesumant.
34.2. Non debet honoris ducatum suscipere qui nescit subiectos tramite uitae
melioris praeire. Neque enim quisque ad hoc praeficitur ut subditorum culpas
corrigat, et ipse uitiis seruiat.
34.3a. Qui regimen sacerdotii contendit appetere, ante in se discutiat si uita
honori sit congrua; quod si non discrepat, humiliter ad id quod uocatur
accedat. Reatum quippe culpae geminat, si quisque cum culpa ad sacerdotale culmen
aspirat.
34.3b.[Heu me miserum inexplicabilibus nodis astrictum; si enim susceptum
regimen ecclesiastici ordinis retentem, criminis conscius timeo; si deseram, ne
deterior sit culpa susceptum gregem relinquere, amplius reformido; undique
miser metuo et in tanto rei discrimine quid sequar ignoro.]
34.4. Vniuscuiusque casus tanto maioris est criminis quanto, priusquam caderet,
maioris erat uirtutis. Praecedentium namque magnitudo uirtutum crescit ad
cumulum sequentium delictorum.
34.5. Plerique sacerdotes suae magis utilitatis causa quam gregis praeesse
desiderant, nec ut prosint praesules fieri cupiunt, sed magis ut diuites fiant,
et honorentur. Suscipiunt enim sublimitatis culmen non pro pastorali regimine,
sed pro solius honoris ambitione, atque abiecto opere dignitatis, solam nominis
appetunt dignitatem.
34.6. Dummalisacerdotes, Deo ignorante, non fiant, tamen ignorantur a Deo, ipso
per prophetam testante:Principesextiterunt, sed non cognoui. Sed hic nescire
Dei reprobare est, nam Deus omnia nouit.
|