Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • XXXVI. De doctrina et exemplis praepositorum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVI. De doctrina et exemplis praepositorum.

36.1. Tam doctrina quam uita clarere debet ecclesiasticus doctor. Namdoctrina sine uita adrogantem reddit, uita sine doctrina inutilem facit.

36.2. Sacerdotis praedicatio operibus confirmanda est, ita ut, quod docet uerbo, instruat exemplo. Vera est enim illa doctrina quam uiuendi sequitur forma. Namnihil turpius est quam si bonum quod quisque sermone praedicat explere opere neglegat. Tunc enim praedicatio utiliter profertur, quando efficaciter adimpletur.

36.3. Vnusquisque doctor et bonae actionis et bonae praedicationis habere debet studium; nam alterum sine altero non facit perfectum, sed praecedet iustus bene agere, ut sequenter possit bene docere.

36.4.[Omnis utilis doctor plebibus subiectis ita praestare se debet, atque insistere doctrinae, ut quanto claret uerbo tanto clarescat et merito. Namquod apostolus Timotheo praecipit cum omni imperio docere, non hortatur ad tumorem superbiae, sed ad bonae uitae auctoritatem, uidelicet ne libertatem perderet praedicandi si bene doceret, et male uiueret. Vnde et Dominus: Qui soluerit unum ex mandatis minimis, et sic docuerit, minimus erit in regno caelorum; uides quod auctoritatem magisterii caret, qui quod docet non facit.]

36.5. Sicut in numisma metallum, et figura, et pondus inquiritur, ita in omni doctore ecclesiastico quid sequatur, quid doceat, quomodo uiuat. Per qualitatem igitur metalli, doctrina, per figuram, similitudo patrum, per pondus, humilitas designatur. Qui ergo ab his tribus discrepauerit non metallum, sed terra erit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License