XXXVIII. De exemplis pravorum sacerdotum.
38.1. Saepe per quos iustitia docetur, per ipsos peccati morbus inrepit et mors
ad plebes pertransit, scilicet uel dum mala docent, uel dum faciunt praua.
38.2. Plerique sacerdotes et clerici praue uiuentes, forma ceteris in malum
existunt, qui in bonis exemplum esse debuerunt. Hii enim quoscumque exemplo
malae conuersationis suae perdunt, de illis rationem sine dubio reddituri sunt.
38.3. Ex carnalium praepositorum exemplo, plerumque fit uita deterior
subditorum, et plebis merito fiunt tales sacerdotes, qui exemplo deteriori
populum destruant, non aedificent. Ex merito enim plebis nonnumquam episcopi
deprauantur, quatenus procliuius corruant qui sequuntur.
38.4. Capite languente, cetera corporis membra inficiuntur. Vnde et scriptum
est: Omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad
uerticem, non est in eo sanitas. Caput enim languidum doctor est agens
peccatum, cuius malum ad corpus peruehitur, dum eo uel peccante, uel praue
docente, pestifer languor ad plebes subiectas transfertur.
38.5. Deteriores sunt qui siue doctrinis seu exemplis uitam moresque bonorum
corrumpunt his qui substantias aliorum praediaque diripiunt; hii enim ea quae
extra nos sunt, sed tamen nostra sunt, auferunt; corruptores uero morum proprie
nos ipsos decipiunt, quoniam diuitiae hominum mores eorum sunt. Multum ergo
distant damna morum a damnis temporalium rerum, dum ista extra nos sint, mores
uero in nobis.
|