Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • XXXVIIII. De praepositis carnalibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVIIII. De praepositis carnalibus.

39.1a. Prouidentia plerumque diuini consilii ordinantur praepositi mundana et exteriora sectantes, ut, dum temporalibus rebus se totos inpendunt, spiritales tuitiorem uitam contemplationis exerceant.

39.1b-3. Quia dura sunt quiete uiuere uolentium sarcina curarum episcopalium, prouidet saepe Deus curis deditos saecularibus ad susceptionem regiminis ut, dum hii exteriora sine taedio procurant, spiritales rebus interioribus sine inpedimento rerum terrenarum deseruiant. ­ Dei ergo ordinem accusat a quo instituuntur, qui episcopos condemnat dum minus spiritalia, sed magis terrena sectantur. Ex diuini enim tabernaculi dispositione, ob iniurias mundi ferendas et turbines, quosdam institui episcopos saecularibus curis insistentes, ut hii qui interius superna desiderant, nullo terreno obsistente negotio, liberius hoc quod amant intendant. ­ Non est itaque iudicandus a plebe rector inordinatus, dum magis nouerint populi sui fuisse meriti peruersi regimen suscepisse pontificis. Nampro meritis plebium disponitur a Deo uita rectorum, exemplo Dauid peccati ad conparationem principum qui ex merito plebis praeuaricantur.

39.4-6. Sententia damnantur Cham filii Noe, qui suorum praepositorum culpas in publico produnt; sicut Cham, qui patris pudenda non operuit, sed deridenda monstrauit. Habituri Sem meritum et Iapheth, qui reuerenter operiunt quae patres suos excessisse cognoscunt, si tamen patrum facta non diligant, sed tantum operiant nec imitentur. Namsunt qui praepositos suos peruerse iudicant, dum terrenis studiis eos plus uiderint esse intentos, si uel parum iam ipsi de spiritalibus cogitauerunt. ­ Rectores ergo a Deo iudicandi sunt, a suis autem subditis nequaquam iudicandi sunt: exemplo Domini qui per se uendentes columbas et nummulariorum mensas proprio euertit flagello et proiecit a templo; uel etiam sicut dicit: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit. ­ Quod si a fide exorbitauerit rector, tunc erit arguendus a subditis; pro moribus uero reprobis tolerandus magis quam distringendus a plebe est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License