XLI. De
superbis doctoribus.
41.1-2. Bonus rector est qui et in
humilitate seruat disciplinam, et per disciplinam non incurrit superbiam.
Elati autem pastores plebes tyrannice premunt, non regunt, quique non Dei sed
suam gloriam a subditis exigunt.
41.3. Multi sunt qui in uerbo doctrinae non humiles, sed adrogantes existunt,
quique ipsa recta quae praedicant non studio correctionis, sed uitio elationis
adnuntiant.
41.4. Multi sunt qui non ex consulto aedificandi, sed ex tumore superbiendi
docent, nec ut prosint sapientes sunt, sed ut sapientes uideantur docere
student.
41.5. Est imitatio praua adrogantium sacerdotum, per quam imitantur sanctos
rigore disciplinae, et sequi neglegunt caritatis affectione; uideri uolunt
rigidi seueritate, et formam humilitatis praestare nequeunt, ut magis
terribiles quam mites aspiciantur.
41.6. Superbi doctores uulnerare potius quam emendare nouerunt, Salomone
testante: In ore stulti uirga superbiae,quia increpando rigide feriunt, et
conpati humiliter nesciunt.
41.7. Bene alieni peccati curanda uitia suscipit, qui hoc ex cordis dilectione
et humili conscientia facit. Ceterum qui delinquentem superbo uel odioso animo
corripit, non emendat, sed percutit. Quidquid enim proteruus, uel indignatus
animus protulerit, obiurgantis furor est, non dilectio corrigentis.
|