XLIII. De doctrinae discretione.
43.1. Non omnibus una eademque doctrina est adhibenda, sed pro qualitate morum
diuersa exhortatio erit doctorum. Namquosdam increpatio dura, quosdam uero
exhortatio corrigit blanda.
43.2. Sicut periti medici ad uarios corporis morbos diuerso medicamine
seruiunt, ita ut iuxta uulnerum uarietates medicina diuersa sit, sic et doctor
ecclesiae singulis quibusque congruum doctrinae remedium adhibebit, et quid
cuique oporteat, pro aetate, pro sexu ac professione adnuntiabit.
43.3-4a. Non omnibus ea quae sunt clausa aperienda sunt. Multi sunt enim qui
capere non possunt. Quibus si indiscrete manifestentur, statim aut detrahunt
aut neglegunt. Prima quippe prudentiae uirtus est eam quam docere oporteat
existimare personam.
43.4b. Rudibus populis, seu carnalibus, plana atque communia, non summa atque
ardua praedicanda sunt, ne immensitate doctrinae opprimantur, potius quam
erudiantur. Vnde et Paulus apostolus ait: Non potui uobis loqui quasi
spiritalibus, sed quasi carnalibus, tamquam paruulis in Christo lac uobis potum
dedi, non escam. Carnalibus quippe animis nec alta nimis de caelestibus nec
terrena conuenit praedicare, sed mediocriter, ut initia eorum moresque
desiderant, edocere.
43.5. Coruus, dum suos pullos uiderit albi coloris, nullis eos cibis alit, sed
tantumdem adtendit donec paterno colore nigrescant, et sic illos frequenti cibo
reficiat, ita et ecclesiae doctor strenuus, nisi eos quos docet uiderit ad suam
similitudinem paenitentiae confessione nigrescere, et, nitore saeculari
deposito, lamentationis habitum de peccati recordatione induere, utpote adhuc
exteriores, hoc est carnalibus, non aperit intellegentiae spiritalis
profundiora mysteria, ne dum audita non capiunt, prius incipiant contemnere
quam uenerare mandata caelestia.
43.6. Aliter est agendum erga eos qui nostro committuntur regimini, si
offendunt, atque aliter cum his qui nobis commissi non sunt; qui si iusti sunt,
uenerandi sunt; si uero delinquunt, pro sola caritate, ut locus est,
corripiendi sunt, non tamen cum seueritate, sicut hii qui nobis regendi
commissi sunt.
43.7. Prius docendi sunt seniores plebis, ut per eos infra positi facilius
doceantur; unde et apostolus: Haec, inquit, commenda fidelibus hominibus qui
idonei sunt et alios docere.
43.8. Ingenium boni doctoris est incipientis a laudibus eorum quos salubriter
obiurgatos corrigere cupiunt; sicut apostolus ad corinthios facit, quos a
laudibus inchoat et increpationibus probat. Sed erant apud corinthios qui et
laude et increpatione digni essent. Ille uero indiscrete sic utraque omnibus
loquitur, ut omnium utraque conuenire uideantur.
|