XLV. De praebenda sacerdotali protectione in
plebe.
45.1. Quibus docendi forma commissa est, multum subeunt periculi si
contradicentibus ueritati resistere noluerint, dum propheta doctorem ecclesiae
instruat ad summum usque iustitiae peruenire, cum dicit: Super montem excelsum
ascende qui euangelizas Sion, scilicet ut ita praemineat merito, sicut et
gradu. Sequenter ne forte debeat a docendo timore restringi, audit: Exalta in
fortitudine uocem tuam et noli timere. Vnde et Hieremiae ita Dominus ait:
Accinge lumbos tuos, et surge loquere ad eos! ne formides a facie eorum! nec
enim timere te faciam uultum eorum, unde et apparet quia et non timere Dei
donum est.
45.2. Qui personam potentis accipit et ueritatem loqui pauescit, graui multatur
culpae sententia. Multi enim sacerdotes metu potestatis ueritatem occultant, et
a bono opere, uel a iustitiae praedicatione, rei alicuius formidine aut
potestate terrente auertuntur. Sed heu! pro dolor! inde metuunt quia uel amore
rerum saecularium inplicantur, uel quia aliquo facinoris opere confunduntur.
45.3. Multi praesules ecclesiarum, timentes ne amicitiam perdant et molestiam
odiorum incurrant peccantes non arguunt, et corripere pauperum oppressores
uerentur; nec pertimescunt de seueritate reddendae rationis, pro eo quod
conticescunt de plebibus sibi commissis.
45.4. Quando a potentibus pauperes opprimuntur, ad eripiendos eos boni
sacerdotes protectionis auxilium ferunt, nec uerentur cuiusquam inimicitiarum
molestias, sed oppressores pauperum palam arguunt, increpant, excommunicant,
minusque metuunt eorum nocendi insidias, etiamsi nocere ualeant: Pastor enim
bonus animam suam ponit pro ouibus.
45.5. Sicut peruigil pastor contra bestias oues custodire solet, ita et Dei
sacerdos super gregem Christi sollicitus esse debet, ne inimicus uastet, ne
persecutor infestet, ne potentioris cuiusque cupiditas uitam pauperum
inquietet. Praui autem pastores non habent curam de ouibus, sed sicut legitur
in euangelio de mercenariis: Vident lupum uenientem et fugiunt. Tunc enim
fugiunt, quando potentibus tacent, etmalisresistere metuunt.
|