XLVI. De disciplina sacerdotum in his qui
delinquunt.
46.1. Sacerdotes pro populorum iniquitate damnantur, si eos aut ignorantes non
erudiant, aut peccantes non arguant, testante Domino ad prophetam: Speculatorem
te dedi domui Israhel. Si non fueris locutus, ut se custodiat impius a uia sua,
ille in iniquitate sua morietur; sanguinem autem eius de manu tua requiram. Sic enim Heli
sacerdos pro filiorum iniquitate damnatus est, et licet eos delinquentes
admonuit, sed tamen non ut oportebat redarguit.
46.2. Sacerdotes exquirere debent peccata populorum, et sagaci sollicitudine
unumquemque probare, iuxta testimonium Domini ad Hieremiam loquentis:
Probatorem, inquit, dedi te populo meo robustum, et scies et probabis uias
eorum.
46.3. Sacerdotes studio corrigendi facta
perscrutari debent subiectorum, ut emendatos lucrifacere possint; sicut autem
peccatorem conuenit argui, ita iustum non exulcerari.
46.4. Sacerdotes curam debent habere de his qui pereunt, ut eius redargutione
aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrectibiles existunt, ab ecclesia
separentur.
46.5. Atrociter arguuntur qui decipiendo peccantes, non solum quia non arguunt
pro peccato, sed etiam adulanter decipiunt, dicente propheta: Et erunt qui
beatificant populum istum seducentes, et qui beatificantur praecipitati.
46.6. Atrociter iterum arguuntur qui peccantem non recipiunt, sed despiciunt et
spernunt, nec alterius delictum tamquam proprium ingemescunt. De talibus per
Esaiam Dominus comminans dicit: Qui dicunt "recede a me, non adpropinques
mihi quia inmundus es", isti fumus erunt in furore meo, ignisardenstota
die. Inde est quod et apostolus omnibus omnia factus est, non imitatione
erroris, sed conpassionis miseratione, scilicet ut ita uitia aliena fleret,
quemadmodum si tali et ipse inplicaretur errore.
46.7. Boni pastores populi debent delicta deflere et totos se planctibus
tradere, imitantes Hieremiam prophetam diceritem: Quis dabit capiti meo aquam
et oculis meis fontem lacrimarum? et plorabo die ac nocte interfectos populi
mei. Tanquam propria igitur delicta plebis peccata sacerdos flere debet, sed
affectu conpatiendi, non actione commissi.
46.8. Nonnulli praesules gregis quosdam pro peccato a communione eiciunt, ut
paeniteant, sed quali sorte uiuere debeant, ad melius exhortandos non uisitant.
Quibus congrue sermo diuinus increpans comminatur: Pastores qni pascunt populum
meum, uos dispersistis gregem meum, eiecistis et non uisitastis eos; ecce ego
uisitabo super uos malitiam studiorum uestrorum.
46.9. Bonorum studia sacerdotum multa diligentia etiam parua plebium facta
perquirunt, ut, dum in minimis subditorum peccatis se acerrimos praestant,
maiores malos cautos, sibi subditos ac sollicitos faciant.
46.10. Sicut medici morbos inminentes curandos suscipiunt, futuros uero ne
inripiant, medicinae obiectu quadam praescientia antecedunt, ita et doctores
boni sic ea quae male acta sunt resecant ut ea quae admitti possunt, ne
perpetrentur, doctrina succurrente, praeueniant.
46.11. Qui blando uerbo castigatus non corrigitur, acrius necesse est arguatur.
Cum dolore enim abscidenda sunt quae leniter sanari non possunt.
46.12. Qui admonitus secretim corrigi de peccato neglegit, publice arguendus
est, ut uulnus, quod occulte sanari nescit, manifeste debeat emendari.
46.13. Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda; palam enim sunt
arguendi qui palam nocent, ut, dum aperta obiurgatione sanantur, hii qui eos
imitando deliquerant, corrigantur.
46.14. Dum unus corripitur, plurimi emendantur. Necesse est enim ut pro
multorum saluatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi
periclitentur.
46.15. Ita erga delinquentem sermo est proferendus, sicut eius qui corripitur
expostulat salus. Quod si opus est aliquam medicamenti salutem uerbo
increpationis aspargere, lenitatem tamen corde opus est retinere.
46.16. Doctores nonnumquam duris feriunt increpationibus subditos; qui tamen a
caritate eorum quos corripiunt non recedunt.
46.17. Saepe ecclesiae censura arrogantibus uidetur esse superbia, et quod a
bonis pie fit, crudeliter fieri putatur a prauis, quia non discernunt recto
oculo quod a bonis recto fit animo.
46.18-20a. Notandum ab omni pontifice uehementer ut tanto cautius erga
commissos agat, quanto durius a Christo iudicari formidat; nam sicut scriptum
est: In qua mensura mensi fueritis, in ipsa remetietur uobis. Cotidie namque
omnes delinquimus, et in multis erroribus labimur. Qui enim in nostris
delictis clementes sumus, in alieno peccato rigorem tenere nequaquam debemus.
46.20b. Multi aliorum uitia cernunt, sua non aspiciunt et cum ipsi maximis
criminibus obnoxii teneantur, minora peccata fratribus non dimittunt.
46.21. Hypocritae trabem in oculo suo consistentem non sentiunt, et haerentem
festucam in lumine fratris intendunt.
46.22. Facilius reprehendimus uitia aliena quam nostra. Namsaepe quae peruersa
in aliis iudicamus, in nobis nocibilia esse minus sentimus, et quod in aliis
reprehendimus, agere ipsi non erubescimus.
46.23. Facilius uitia uniuscuiusque quam uirtutes intendimus, nec quid boni
quisque gesserit agnoscere, sed quidmaliegerit, perscrutamur.
|