Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • XLVII. De subditis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLVII. De subditis.

47.1. Propter peccatum primi hominis humano generi poena diuinitus inlata est seruitutis, ita ut quibus aspicit non congruere libertatem, his misericordius inroget seruitutem. Et licet per peccatum humanae originis, tamen aequus Deus ideo discreuit hominibus uitam, alios seruos constituens, alios dominos, ut licentia male agendi seruorum potestate dominantium restringatur. Namsi omnes sine metu fuissent, quis esset qui amalisquempiam cohiberet? Inde et in gentibus principes regesque electi sunt, ut terrore suo populos a malo coercerent, atque ad recte uiuendum legibus subderent.

47.2. Quantum ad penetrationem, non est personarum acceptio apud Deum, qui mundi elegit ignobilia et contemptibilia, et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret, ne glorietur omnis caro, hoc est carnalis potentia, coram illo; unus enim Dominus aequaliter et dominis fert consultum et seruis.

47.3. Melius est subiecta seruitus quam elata libertas. Multi enim inueniuntur Deo libere seruientes sub dominis constituti flagitiosis; qui, etsi subiecti sunt illis corpore, praelati tamen sunt mente.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License