XLVIII. De praelatis.
48.1. Vir iustus aut omni potestate saeculari exuitur aut, si aliqua cingitur,
non sub illa curuatur ut superbus tumeat, sed eam sibi subicit ut humilior
innotescat. Probatur autem hoc apostolico exemplo, qui datam sibi potestatem
etiam nec ad hoc usus est quod licebat, sed, dum possit utere, licita abnuit
seseque ut paruulum in medio eorum quibus praeerat ostendit.
48.2. Qui in adpetendis honoribus saeculi aut prosperitatibus mundi instanti
desudat labore, et hic et in futuro uacuus inuenitur a requie, tantoque
sarcinis peccatorum grauatur, quanto a bonis operibus alienus.
48.3. Quanto quisque amplius saecularis honoris dignitate sublimatur, tanto
grauius curarum ponderibus adgrauatur, eisque magis mente et cogitatione
subicitur, quibus sublimitatis gradu praeponitur. Namut quidam patrum ait:
"Omne quod supereminet, plus maeroribus afficitur quam honoribus
gaudet."
48.4. Quanto quisque curis mundi
maioribus occupatur, tanto facilioribus uitiis premitur. Si enim uix ualet
peccata animus deuitare quietus, quanto magis occupatione saeculari deuinctus.
48.5a. Non statim utile est omne potestatis insigne, sed tunc uere est utile si
bene geratur; tunc autem bene geritur quando subiectis prodest quibus terreni
honores praeferuntur.
48.5b. Potestas bona est quando Deo donante est, ut malum timore coerceat, non
ut temere malum committat. Nihil autem peius quam per potestatem peccandi
libertatem habere, nihilque infelicius male agendi felicitate.
48.6. Qui intra saeculum bene temporaliter imperat, sine fine in perpetuum
regnat, et de gloria saeculi huius ad aeternam transmeat gloriam. Qui uero
praue regnum exercent, post uestem fulgentem et lumina lapillorum, nudi et
miseri ad inferna torquendi descendunt.
48.7. Reges a recte agendo uocati sunt, ideoque recte faciendo regis nomen
tenetur, peccando amittitur. Namet uiros sanctos proinde reges uocari in sacris
eloquiis, eo quod recte agant, sensusque proprios bene regant et motus
resistentes sibi rationabili discretione conponant. Recte igitur illi reges
uocantur qui tam semetipsos quam subiectos, bene regendo, modificare nouerunt.
48.8. Quidam ipsud nomen regiminis ad inmanitatem transuertunt crudelitatis,
dumque ad culmen potestatis uenerint, in apostasiam confestim labuntur,
tantoque se tumore cordis extollunt, ut cunctos subditos in sui conparatione
despiciant, eosque quibus praeesse contigit non agnoscant. Quibus congrue per
ecclesiasten dicitur: Ducem te constitui, noli extolli. [sed esto in illis
quasi unus ex illis]
48.9. Dum mundi reges sublimiores se ceteris sentiant, mortales tamen se esse
agnoscant, nec regni gloriam, qua in saeculo sublimantur, aspiciant, sed opus
quod secum ad inferos deportent intendant. Si ergo carebunt huius temporis
gloriam, illa agant quae post finem sine fine possideant.
48.10. Dum apostolus dicat: Non est potestas nisi a Deo,quomodo Dominus per
prophetam de quibusdam potestatibus dicit: Ipsi regnauerunt, sed non ex me,
quasi diceret non me propitio, etiamsi me irato? Vnde inferius per eundem
prophetam adicit: Dabo, inquit, tibi regem in furore meo. Quo manifestius
elucet bonam malamque potestatem a Deo ordinari, sed bonam propitius, malam
iratus.
48.11. Reges quando boni sunt, muneris esse Dei; quando ueromali, sceleris esse
populi. Secundum meritum enim plebium disponitur uita rectorum, testante Iob:
Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi. Irascente enim Deo, talem
rectorem populi suscipiunt, qualem pro peccato merentur. Nonnumquam pro malitia
plebis etiam reges mutantur, et qui ante uidebantur esse boni, accepto regno
fiunt iniqui.
|