XLVIIII. De iustitia principum.
49.1. Qui recte utitur regni potestatem, ita praestare se omnibus debet, ut
quanto magis honoris celsitudine claret, tanto semetipsum mente humiliet,
praeponens sibi exemplum humilitatis Dauid, qui de suis meritis non tumuit, sed
humiliter sese deiciens dixit: Vilis incedam et uilis apparebo ante Deum qui
elegit me.
49.2. Qui recte utitur regni potestatem, formam iustitiae factis magis quam
uerbis instituit. Iste nulla prosperitate erigitur, nulla aduersitate turbatur,
non innititur propriis uiribus, nec a Domino recedit cor eius; regni fastigium
humili praesidet animo, non eum delectat iniquitas, non inflammat cupiditas,
sine defraudatione alicuius ex paupere diuitem facit et, quod iusta potestate a
populis extorquere poterat, saepe misericordi clementia donat.
49.3. Dedit Deus principibus praesulatum pro regimine populorum, et illis eos
praeesse uoluit cum quibus una est eis nascendi moriendique conditio. Prodesse
ergo debet populis principatus, non nocere, nec dominando premere, sed
condescendendo consulere, ut uere sit utile hoc potestatis insigne, et donum
Dei pro tuitione utantur membrorum Christi. Membra quippe Christi fideles sunt
populi, quos, dum ea potestate quam accipiunt optime regunt, bonam utique
uicissitudinem Deo largitori restituunt.
49.4. Bonus rex facilius ad iustitiam a delicto regreditur, quam de iustitia ad
delictum transfertur, ut noueris hic esse casum, illuc propositum. In proposito
eius esse debet numquam egredi a ueritate; quod si casu titubare contigerit,
mox resurgere.
|