Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • LIIII. De iudicibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIIII. De iudicibus.

52.1. Ad delictum pertinet principum, qui prauos iudices contra uoluntatem Dei populis fidelibus praeferunt. Namsicut populi delictum est quando principesmalisunt, sic principis est peccatum quando iudices iniqui existunt.

52.2. Bonus iudex sicut nocere ciuibus nescit, ita prodesse omnibus nouit. Aliis enim praestat censura iustitiae, aliis bonitate. Iudicia sine personarum acceptione suscipit, non infirmat iustitiam auaritiae flamma, nec studet auferre alteri quod cupiat sibi.

52.3. Boni iudices iustitiam ad solam obtinendam salutem aeternam suscipiunt, nec eam muneribus acceptis distribuunt, ut, dum de iusto iudicio temporalia lucra non appetunt, praemio aeterno ditentur.

52.4. Omnis qui recte iudicat, stateram in manu gestat, in utroque penso iustitiam et misericordiam portat; sed per iustitiam reddet peccati sententiam, per misericordiam peccati temperat poenam, ut isto libramine quaedam per aequitatem corrigat, quaedam uero per miserationem indulgeat.

52.5. Qui Dei iudicia oculis suis proponit, semper timens tremensque, in omni negotio refomidat ne de iustitiae tramite deuians cadat, et unde non iustificatur inde potius condemnetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License