LV. De pravis iudicibus.
52.6. Neminem stultorum uel inproborum oportere iudicem esse. Namstultus per
ignauiam ignorat iustitiam; inprobus per cupiditatem corrumpit ipsam quam
didicit ueritatem.
52.7-9. Grauius lacerantur pauperes a prauis iudicibus quam a cruentissimis
hostibus. Nullus enim praedo tam cupidus in alienis quam iudex iniquus in suis.
Latrones inaccessis faucibus ac latebrosis latentes insidias ponunt, isti
palam rapacitatis auaritia saeuiunt. Hostes in aliorum sanguinem tantum
intendunt; iudices, quasi crudelissimi carnifices ciuium, oppressione sua
subiectorum uitam extingunt. Qui enim destruant multi sunt, rari sunt qui
populos legum moderamine regant.
52.10. Plerumque et boni iudices sunt, sed ministros rapaces habent. Horum
figura, ut ait quidam, tamquam Scilla pingitur atque describitur: ipsa quidem
humana species, sed capitibus caninis accincta et circumdata. Non aliter
quibusdam potestatibus accidit ut ipsorum humanitatem inmanitas iniquorum
sociorum perturbet.
52.11. Saepe iudices praui cupiditatis causa aut differunt, aut peruertunt iudicia,
nec finiunt coepta partium negotia, quousque marsupia eorum qui causantur
exhauriant. Quando enim iudicant, non causam, sed dona considerant, et sicut
neglegentes sunt in discussione causantium, sic in eorum damno solliciti sunt.
52.12. Iudices praui, iuxta prophetae uerbum, quasi lupi uespere, non
relinquunt in mane; hoc est de praesentis uitae tantum commodis cogitant, non
de futuris. Vita enim ista uesperum, futura uero mane accipitur. Et bene ait
quasi lupi, quia luporum more cuncta diripiunt et uix pauca pauperibus
derelinquunt.
|