LXI. De
oppressoribus pauperum.
57.1. Pauperum oppressores tunc se sciant grauiori dignos sententia, quando
praeualuerint his quos nocere uoluerint. Namtanto atrocius futuro supplicio
condemnandi sunt, quanto hic fortius contra miserorum uitam inualuerint.
57.2. Audiant iudices, et qui praesunt populis, quia pro temporalibus molestiis
quas plebibus ingerunt, aeterno incendio cremabuntur, testante Domino per
Esaiam prophetam: Iratus sum, inquit, super populum meum, et dedi eos in manu
tua; non posuisti eis misericordiam, adgrauasti iugum tuum ualde; descende
inpuluere; sede, tace et intra in tenebras; ueniet super te malum, et nescies,
et inruet super te calamitas quam non poteris expiare; ueniet super te repente
miseria quam nescis.
57.3. Magis mala facientibus quam mala
patientibus dolere debemus. Illi enim praua faciendo in malum proficiunt, isti
patiendo a malo corriguntur. Deus autem per malas uoluntates aliorum in aliis
multa operatur bona.
57.4. Malignantium hominum uoluntas nequaquam potest impleri, nisi Deus dederit
potestatem. Namdum homines, Deo permittente, malum quod concupiscunt
perficiunt, ipse dicitur facere qui permittit. Inde est quod scriptum est per
prophetam: Si erit malum quod Dominus non fecit. Verumtamen quod iniqui mala ex
uoluntate quaerunt, idcirco Deus perficiendi dat potestatem per suam bonam
uoluntatem, quia de nostro malo ipse multa operatur bona.
57.5. Quidam, cum Dei uoluntati resistunt, nescientes consilium Dei faciunt;
quo noueris sic Deo subiecta esse omnia, ut et ipsi qui eius dispositioni
aduersantur eius impleant uoluntatem.
57.6. Propterea in hac uita boni iudicantur amalis, ut iterum in illa
uitamaliiudicentur a bonis, siue ut etiam sit hic bonis temporalis adflictio et
illuc aeterna remuneratio.
57.7. Idcirco sunt necessariimali, ut quotiens boni offendunt, flagellentur ab
illis. Hinc est quod Assur uirgam furoris sui testatur Dominus; sed quotiens
ita fit, de Dei indignatione procedit, ut Deus per illos in eos saeuiat quos
flagellando emendare desiderat. Sed ille iustissima uoluntate, illi uero saepe
crudeli intentione, sicut per prophetam dicitur de eodem Assur: Ipse autem non
sic arbitratur, sed ad conterendum paratum est cor eius.
57.8. Atrocem super eos diuinum furorem uenturum qui existunt persecutores et
uiolenti fidelibus. Consolando enim per prophetam Deus suos ita iudicare
promittit: Aduersus eos, inquit, qui iudicauerunt te, ego iudicabo; et cibabo
hostes tuos carnibus suis, et quasi a musto sanguine suo inebriabuntur.
57.9-10. Habet aliquod usum et malorum iniquitas, quod electos Dei suis moribus
laniat ac per hoc uita impiorum sibi deperit, iustorum autem non perit, sed
proficit, dum eos mali per tribulationis exercitium ad praesentem odiendam
uitam et futuram desiderandam erudiunt. Interdum enim prodest peruersorum
prauitas utilitati iustorum, dum eos malita sua erudiunt et ad regna caelorum
requirenda molestia temporali inpellunt. Probatur hoc exemplis israheliticae
plebis quae tunc durius agebatur in Aegypto, quando oportebat eam per Moysen ad
terram repromissionis uocari, et exmalisquae in Aegypto patiebantur discedere,
et ad promissam patriam festinare.
57.11. Iniqui, dum constantiam iusti in persecutionibus suis aspiciunt, mentis
confusione tabescunt. Et dum aduersa ostentant, nec uincunt, tandem de suae
peruersitatis insania confunduntur.
57.12. Stulti contra bonos studium semper adsumunt; quibus dum prosperitas
elucet, iactanter de suis meritis gloriantur, et bonorum atque iustorum
adflictionibus detrahunt, dumque eis aduersa contigerint, mox ad blasphemiam
pusillanimitate animi conuertuntur.
57.13. Quidam simplicium nescientes dispensationem Dei in malorum profectibus
scandalizantur dicentes iuxta prophetam: Quare uia impiorum prosperatur, bene
est omnibus qui praeuaricantur et inique agunt? Qui ergo hoc dicunt, non
mirentur quod prauorum hominum temporalem et caducam felicitatem aspiciunt, sed
magis nouissima eorum intendant, quanta illis post haec aeterna supplicia
praeparentur, dicente propheta: Ducent in bonis dies suos, et subito ad inferna
descendent.
|