LXII. De tribulatione iustorum.
58.1. Iustus in aduersis probari se cognoscat, non deici.
58.2. Viri sancti plus formidant prospera quam aduersa, quia Dei seruos
prospera deiciunt, aduersa uero erudiunt. Ideoque sancti uiri constantia ita
portare debet aduersa, ut frangi non queat.
58.3. Tunc magis sunt Dei oculi super iustos, quando eos adfligi ab iniquis
prouidentia superna permittit. Namtunc eis gaudia disponuntur aeterna, quando
praesenti tribulatione probantur.
58.4. Omnes uitae huius tribulationes aquis conparantur praetereuntibus,
propterea quia, si quid in hac uita tribulationis acciderit, non stat, sed
celeriter transit.
58.5. Qui uitae futurae praemia diligenter excogitat, mala omnia uitae
praesentis aequanimiter portat, quoniam ex illius dulcedine huius amaritudinem
temperat, et ex aeternitate illius breuitatem huius despicit transitoriam.
58.6. Grauati diuerso malo temporali pro utilitate eorum est, quod uitae istius
mala perferunt, quia, dum in dolore grauantur, cupiditatis et luxuriae
uitiorumque ceterorum mala non appetunt.
58.7. Plus prodesse saluti temptationes saeculi quam prosperitates, nam ex
prosperitate in deterius itur, ex temptationis dolore in melius proficitur.
58.8. Vnusquisque ad temptationem animum praeparare debet. Minus enim dum
speratur temptatio, grauat; dure autem premit, si non sperata aduenerit.
58.9. Sapientis est contra omnia aduersa ante meditare, nec inuenire casus
debet quem non consilia eius praeueniant.
|