Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • LXIII. De amatoribus mundi.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LXIII. De amatoribus mundi.

59.1. Mundi amatores non solum ex eo rei sunt quod infima pro summis appetunt, uerum etiam et miseri per hoc quod cum graui aerumna ad ipsa desiderata pertingunt.

59.2. Grauius torquetur impius mundi exaggerando commoda, quam iustus tolerando aduersa. Qui enim bona mundi diligit, uelit non uelit, timoris et doloris poenae subcumbit, quique plus quam oportet res transitorias diligunt, maiorem sibi ingerunt dolorem rei ablatae, quam amorem parturiebant possessae. Cum graui enim dolore amittuntur quae cum magno amore habentur. Minus autem carendo dolemus quae minus possidendo diligimus.

59.3. Sciant saeculi lucra sectantes quantum sint uana uel aduersa quae diligunt, quae etiam nec in hoc saeculo sine contritione graui conquirunt, et pro quibus in futuro supplicio poenas dabunt.

59.4. His qui in uoluntate saecularium desideriorum persistunt, bene testimonium prophetae dicitur: Factus est Effraim panis subcinericius, qui non reuersatur, hoc est ita obruuntur caecitate saecularis amoris, ut numquam resipiscant ad Deum amorem retorquere mentis.

59.5. Multis mortuus est mundus, ipsi tamen uicissim mundo mortui non sunt. Bona enim saeculi diligunt, et tamen ipsa quae diligunt, minime consequuntur; in utroque uacui quia et futura perdunt, et praesentia non adquirunt.

59.6. Egestas est electorum quod peregrinantur a bonis sempiternis, et in hoc exilio diutius remorantur. Egestas est reproborum quod abundant diuitiis et uirtutibus uacuantur seque esse inopes nesciunt. Quod probatur per apocalipsin Iohannis, qui contra huius mundi amatores sic ait: Dicis quod diues sum, et locuples, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus.

59.7-8. Gloriae temporalis sequaces, etsi nitidi sunt foris fulgore potentiae, interius tamen uacui sunt elatione superbiae; sicut calami exterius quidem nitent, sed interius uacuantur. ­Obhoc reprobi exterius, ut calamus, nitidi, interius uacui; electi uero exterius quasi arborum cortices foedi, interius uero solidi.

59.9. Qui pretioso cultu incedunt, audiant prophetam quemadmodum detestatur eorum corporalia ornamenta, et quos successus habeat cultus conpositus et ornatus, hoc est pro suaui odore foetorem, et pro zona funiculum, et cetera.

59.10. Legant prophetam diuites, quorum spes opulentia est, et audiant eum dicentem: Vae qui opulenti estis; quanto enim quisque potentia minor est, tanto magis liber a peccato est. Nampatrimonium grande temptatio est.

59.11. Plus uenerantur homines in hoc saeculo pro temporali potentia, quam pro reuerentia sanctitatis. Suscipiunt enim quod magis sunt diuites, et quod homines sunt omnino despiciunt.

59.12. Sunt quidam iusti qui sine laesione cuiusquam suis rebus utuntur. Item sunt quidam diuites humiles, quos non inflat superbia rerum, ueluti plerique fuerunt sancti ueteris testamenti qui et affluebant diuitiis, et tamen humilitate pollebant. At contra, quosdam superbos diuites rerum copia facit elatos, quorum non sunt opes in uitio, sed uoluntas. Namcrimen in rebus non est, sed in usu agentis.

59.13. Est elatio pauperum quos nec diuitiae eleuant, et uoluntas in eis sola superbia est. His etsi opes desunt, propter mentis tamen tumorem plus quam superbi diuites condemnantur.

59.14. Securus uult esse diues, pauper esse non uult. Sed quomodo erit diues quietus, quem suis stimulis res ipsae ne careantur semper faciunt inquietum? Et ideo eligit cupiditas inquietum esse et timidum diuitem, quam securum pauco sumptu contentum esse et pauperem.

59.15. Bona bene utuntur qui diuitias sibi concessas in rebus salutaribus perfruuntur. Bona male utuntur qui aut iuste pro temporali lucro iudicant, aut aliquid boni pro uanae gloriae appetitu faciunt. Mala male utuntur qui noxias cogitationes operibus prauis perficiunt. Bene mala utuntur qui luxuriam carnis coniugali honestate restringunt. Sed sicut malum bene uti bonum est, sic bonum bene uti melius est; et sicut bonum male uti malum est, sic malum male uti pessimum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License