Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • LXIIII. De amatoribus misericordiae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LXIIII. De amatoribus misericordiae.

60.1. Grauiter in Deum delinquunt qui diuitias a Deo concessas, non in rebus salutaribus, sed in usibus prauis utuntur. Nesciunt enim inpertire pauperibus, oppressis subuenire despiciunt, et inde magis augent delicta, unde redimere debuerunt.

60.2. Hoc habet tantum bonum possessio praesentium rerum, si uitam reficiat miserorum; praeter hoc, temptatio est mundi lucrum, tantoque maiora supplicia in futurum dabunt, quanto et ipsa maiora sunt: Potentes enim potenter tormenta patiuntur.

60.3. Terrena omnia seruando amittimus, largiendo seruamus; patrimonium enim retentum perit, manet autem erogatum. Diuenim cum rebus nostris durare non possumus, quia aut nos illas moriendo deserimus, aut illae nos uiuentes deserunt.

60.4. Pro diuersitate usus alii de rebus mundanis pereunt, quas cupidius rapiunt; alii uero saluantur, dum in eorum pulchritudinem Conditoris pulcherrimam prouidentiam laudantes mirantur; uel dum per misericordiae opus ex eis caelestia bona mercantur.

60.5. Misericordia a conpatiendo alienae miseriae uocabulum sortita est. Nullus autem in alio misericors esse potest, qui praue uiuendo in se misericors non est: Qui enim sibi nequam est, cui bonus est?

60.6. Nulla scelera elemosinis posse redimi, si in peccatis quisque permanserit. Tunc autem fructu elemosinarum indulgentia conceditur, quando ab scelerum opere desinitur. Verum est quod peccata omnia misericordiae operibus expurgentur, sed iam caueat peccare qui misericordiam inpertitur. Ceterum nulla est delicti uenia, quando sic praecedit misericordia ut eam sequantur peccata.

60.7-9. Non est elemosina quae gloriae magis causa quam misericordiae inpertitur intuitu. ­ Quali enim intentione ab unoquoque largitur, taliter et apud Deum recipitur. Qui ergo hic de bono laudem praesentem appetit, spem perdit et gloriam mercedis in futuro non recipit. ­ Dum enim causa iactantiae pauper pascitur, etiam ipsud misericordiae opus in peccatum conuertitur.

60.10. In tantum elemosinarum opera peccata extingunt, atque in tantum ad regnum saeculi futuri proficiunt, ut etiam iudex caelestis in futuro iudicio ueniens in dexteram consistentibus dicat: Esuriui et dedistis mihi manducare; sitiui et dedistis mihi bibere; hospes eram et collegistis me; nudus et operuistis me. Quibus etiam bene praemittitur dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite paratum uobis regnum. His autem, quos nulla praecedentia elemosinarum facta sequuntur, aeterni iudicis uoce sic dicitur: Esuriui et non dedistis mibi manducare; sitiui et non dedistis mihi bibere. Quibus iuste dicitur: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.

60.11. Qui hic misericordiam non inpertit, illuc pietatis fructum non inuenit, exemplo ardentis diuitis qui in inferno tenuissima petenda conpulsus est, qui hic tenuissima neganda studuit. Quid retribui subtilius, quid districtius poterat? guttam aquaeardenspetit, qui micas panis negauit. Sero diues oculos aperuit quando Lazarum pauperem requiescentem uidit, quem iacentem ante ianuas uidere despexit.

60.12. Non solum qui esurienti et sitienti et nudo beneficium largitatis inpendit, uel si quid aliud indigenti largitur, sed et qui inimicum diligit, et qui lugenti affectum conpassionis et consolationis inpertit, aut in quibuslibet necessitatibus consilium adhibet, elemosinam procul dubio facit. Namet doctrinae bonum elemosina est, et misericordiae carnalis eminentior est.

60.13. Quicumque egens poscit, etiamsi indigentem simulet, ex toto illi corde commiserandum oportet. Et licet ille fortasse falsam indigentis speciem praeferat, is tamen qui simpliciter inpertit fructum misericordiae non amittit.

60.14. Quamuis quisque sit egens, nullus tamen unde tribuat indigenti excusationem inopiae potest obtendere, quando ex praecepto Saluatoris etiam calicem aquae frigidae praecipiamur indigenti praebere. Namsi aliud non habentes id ipsud benigne tribuamus, mercedem procul dubio non amittimus. Ceterum, si amplius possumus et egestatem simulando minus largimus, non egentem, sed Deum fallimus, cui conscientiam nostram abscondere non possumus.

60.15. Duae sunt elemosinae: una corporalis, egenti dare quicquid potueris; altera spiritalis, dimittere a quo laesus extiteris. Harum prima adhibenda est miseris, secundamalis. Erit ergo quod semper inpertias, etsi non pecuniam, saltim uel gratiam.

60.16. Non est elemosina cum murmuratione praebenda, ne, comitante tristitia, merces pereat dispensata. Tunc autem bene tribuitur, quando cum mentis hilaritate praebetur. Vnde et apostolus: Hilarem, inquit, datorem diligit Deus. Metuendum est itaque ne pauper aut cum taedio nostro oblata suscipiat, aut ne omnino praetermissus maerens tristisque recedat.

60.17. De rapinis alienis elemosinam facere non est officium miserationis, sed emolumentum sceleris; unde et Salomon: Qui offert, inquit, sacrificium de rapina pauperum tamquam si quis uictimet filium in conspectu patris sui. Qui enim iniuste tollit, iuste numquam distribuit, nec bene alteri praebet quod ab alio male extorquet.

60.18. Magnum scelus est rem pauperum praestare diuitibus, et de sumptibus inopum adquirere fauores potentum; arentis terrae aquam tollere, et flumina quae non indigent inrigare.

60.19. Nonnumquam largitas diuitum prodiga, non ad utilitatem, sed ad elationem effunditur: conparati hypocritis qui non ad aedificationem docent audientium, sed ad suae gloriae exagerandum cothurnum.

60.20. Reprehensibilis est superflua effusio largitatis: nam qui modum seruat auarus nulli est, sed omnibus largus est.

60.21. Dispensator non debet esse prodigus, sed discretus; largire enim debet quantum oportet, ut, tenendo in uno mensuram, sufficiat plurimis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License