Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber primus
    • V. Quod ex usu nostro quaedam species ad Deum referantur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. Quod ex usu nostro quaedam species ad Deum referantur.

5.1a. Nostro usu Deus zelare dicitur uel dolere. Horum enim motuum apud Deum perturbatio nulla est apud quem tranquillitas summa est.

5.1b-2. Non ita est praecipitanda mentis sententia ut credamus posse Deo furoris uel mutationis accidere perturbationem, sed ipsam aequitatem iustitiae qua reos punit iracundiam sacra lectio nominauit, quoniam quod iudicantis aequum est, furor est et indignatio patientis. - Ita ergo intellegere opus est et alias passiones quas de affectione humana ducit scriptura ad Deum, ut et iuxta se incommutabilis sit credendus, et tamen pro causarum effectibus, ut facilius intellegatur, nostrae locutionis more et mutabilitatis genere appelletur.

5.3. Tam clementer Deus humanae consulit infirmitati, ut, quia eum sicut est non possumus agnoscere, nostrae locutionis more se ipsum nobis insinuet. Vnde et membrorum nostrorum qualitatem habere scribitur, et passionum indigna dici de se uoluit, quatenus ad sua per nostra nos traheret, et dum condescendit nobis consurgeremus ei.

5.4a. Multis modis Deus ad significandum se hominibus de inferioribus rebus species ad se trahit. Quem reuera iuxta propriam substantiam inuisibilem esse et incorporeum constat.

5.4b-6. Plerumque de corporibus ad Deum sumuntur qualitatum species, quae tamen in Deo non sunt, quia in propria natura incorporeus est et incircumscriptus, sed pro efficientiis causarum, rerum in ipso species scribuntur, ut, quia omnia uidet, dicatur oculus; et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod auertitur, ambulat; pro eo quod expectat, stat. - Sic et in ceteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum: sicut est obliuiscens et memorans. Hinc est quod et propheta dicit: Iurauit Dominus exercituum per animam suam, non quod Deus animam habeat, sed hoc nostro narrat affectu. Et alibi, simili figura, et uermis et scarabeus intellegitur. - Nec mirum si uilibus significationibus figuretur qui usque ad nostrarum passionum, seu carnis contumelias descendisse cognoscitur. Nam et Christus agnus, non pro natura, sed pro innocentia, et leo pro fortitudine, non pro natura; et serpens pro morte et sapientia, non pro natura scribitur. Nam et in propheta plaustri portantis faenum species ducitur ad Deum. Et haec omnia ideo per figuram Christus, quia nihil est horum ad proprietatem substantiae eius.

5.6 bis. Non secundum essentiam, sed secundum similitudinem species ducuntur ad Deum, neque pro substantiae proprietate, sed pro efficientiis causarum. Vnde et creditur Deum nunquam uisibiliter hominibus apparuisse, nisi per adsumptam creaturarum speciem.

5.7. Falluntur quidam stultorum, dum legunt ad imaginem Dei factum esse hominem, arbitrantes Deum esse corporeum, dum non caro, quod est corpus, sed anima, quod est spiritus, Dei imaginem habeat. Non ergo esse corporis formam in Deum, qui hominem ad imaginem suam fecit, quia mentem, non carnem, ad similitudinem suam creauit. Cogita igitur quale corpus habeat ueritas, et dum non inueneris, hoc est Deus.

5.8. Facies Dei in scripturis sacris non caro, sed diuina cognitio intellegitur eadem ratione, quia per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo: Ostende nobis faciem tuam, ac si dicatur: da nobis cognitionem tuam.

5.9. Os Dei unigenitus eius est. Nam sicut pro uerbis quae per linguam fiunt saepe dicimus illa et illa lingua, ita et pro Dei Verbo os ponitur, quia mos est ut ore uerba formentur. Et si uolueris genere locutionis illo demonstrare, quo is qui efficit per id quod efficitur nominatur, bene os pro Verbo ponis, sicut linguam pro uerbis, sicut manum pro litteris.

5.10. Vestigia Dei sunt qua nunc Deus per speculum agnoscitur. Ad perfectum uero omnipotens repperitur, dum in futurum facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cuius nunc uestigia conprehendere conantur, hoc est, quem uidere per speculum dicitur. Sic et cetera.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License