VI. Quod Deo nulla temporum successio
adscribatur.
6.1a. Omnia tempora praecedit diuina aeternitas, nec in Deo praeteritum,
praesens futurumue aliquid creditur, sed omnia praesentia in eo dicuntur, quia
aeternitate sua cuncta conplectitur. Alioquin mutabilis est Deus credendus, si
ei successiones temporum adscribuntur.
6.1b. Si semper aliqua essent cum Deo tempora, non esset tempus, sed esset
aeternitas, nec mutarentur tempora, sed starent.
6.2-3. Praesens, praeteritum et futurum nostrum est habere, non Domini: uerbi
causa, dicimus pro praesens: "teneo codicem", pro praeterito
"tenui", pro futuro "tenebo". Vniuersitatem uero Deus
tenet, et pro tenuit et tenebit "tenet" dicitur. - Sed nec ipsorum
angelorum decessio accessioue est temporum. Nam duas esse in creaturis res
quarum uicissitudo temporum non ualet: angelis scilicet propter quod
incommutabili inhaerent Creatori, siue materiae illius informi: priusquam ex ea
omnia ista quae temporaliter iam uoluuntur formarentur, nec ipsi utique ualebat
tempus. Tempus igitur non ad eas creaturas quae supra caelos sunt, sed ad eas
quae sub caelo sunt pertinere: non enim angelis accedunt tempora uel succedunt,
sed nobis qui sub caelo uersamur in hoc infirmo mundo.
|