Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber primus
    • VIII. De mundo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. De mundo.

8.1. Mundus ex rebus uisibilibus, sed tamen inuestigabilibus constat. Homo autem ex rerum uniuersitate conpositus, alter in breui quodammodo creatus est mundus.

8.2. Ratio mundi de uno consideranda est homine. Nam sicut per dimensiones aetatum ad finem homo uergitur, ita et mundus per hoc quod distenditur tempore, deficit, quia unde homo atque mundus crescere uidetur, inde uterque minuitur.

8.3. Frustra dicitur per tanta retro tempora Deo uacanti noua pro mundo faciendo orta fuisse cogitatio, quando in suo maneret aeterno consilio huius mundi constructio, nec tempus ante principium, sed aeternitas fuerit. Tempus uero a substitutione creaturae, non creatura coepit a tempore.

8.4. Quidam aiunt: "Quid faciebat Deus antequam caelum faceret? Cur noua uoluntas in Deo ut mundum conderet orta est?". Sed noua in Deo uoluntas exorta non est, quia etsi in re mundus non erat, in aeterna tamen ratione et consilio semper erat.

8.5. Dicunt quidam quia subito uoluit Deus facere mundum, quod ante non fecit, uoluntatem Dei inmutari arbitrantes, qui aliquando uoluit quod aliquando non uoluit. Quibus respondendum est: "uoluntas Dei Deus est, quia non ipse aliud est, aliud uoluntas eius, sed hoc est illi uelle quod ipse est, et quod ipse est utique aeternus et incommutabilis est. " Hoc est ergo uoluntas eius.

8.6. Materies, ex qua formatus est mundus, origine non tempore res a se factas praecessit, ut sonus cantum. Prior enim est sonus cantu, quia suauitas cantilenae ad sonum uocis, non sonus pertinet ad suauitatem. Ac per hoc utrumque simul sunt, sed ille ad quem pertinet cantus prior est, id est sonus.

8.7. Materia ex qua caelum terraque formata est, ideo informis uocata est, quia nondum ex ea formata erant quae formari restabant. Verum ipsa materia ex nihilo facta erat.

8.8. Aliud est aliquid fieri posse, aliud fieri necesse esse. Fieri necesse est quod Deus naturis inseruit; fieri autem posse est quod extra cursum inditum naturarum Creator ut faceret, quandoque uoluit, reseruauit.

8.9. Non ex hoc substantiam habere credendae sunt tenebrae, quia dicit Dominus per prophetam: Ego, Dominus, formans lucem et creans tenebras. Sed quia angelica natura, quae non est praeuaricata, lux dicitur, illa autem quae praeuaricata est, tenebrarum nomine nuncupatur. Vnde et in principio lux a tenebris diuiditur. Sed quia et hos et illos Deus creauit, inde formans lucem et creans tenebras; uerumtamen bonos angelos non tantum creans, sed etiam formans; malos uero creans tantum, non formans. Hoc et de hominibus bonis malisque accipiendum est.

8.10. Post adnumeratam caeli terraeque creaturam, ideo nominatur in Genesi Spiritus Sanctus, ut, quia superferri eum dici oportebat, ante illa nominarentur quorum Creator Spiritus Sanctus superferri diceretur. Quod et apostolus indicat, dum supereminentem uiam caritatis demonstrat.

8.11 .Ideo superferri aquis Sanctus dicitur Spiritus quia donum est Dei, in quo subsistentes requiescimus, atque protegendo nos superfertur nobis.

8.12. Vnaquaeque natura suo pondere nititur. Ignis autem et oleum merito superiora semper appetunt, quia per ipsorum figuram superferri uniuersae creaturae Spiritus Sanctus probatur.

8.13. Dies prior factus angeli sunt. Quorum propter uni-tatem insinuandam non dies primus, sed dies dictus est unus. Et idcirco ipse repetitur semper in exsecutione creaturae. Qui dies, hoc est natura angelorum, quando creaturam ipsam contemplabatur, quodam modo uesperescebat. Non autem permanendo in eius creaturae contuitu, sed laudem eius ad Deum referens eamque melius in diuina ratione conspiciens, continuo mane fiebat. Si uero permaneret neglecto Creatore in creaturae aspectu, iam non uespera, sed nox utique fieret.

8.14. Dum se creatura melius in Deo quam in se ipsa nouerit, ipsa sui cognitio, quae maior in Deo est, dies et lux dicitur. Cognitio uero sua in seipsa, ad conpensationem cognitionis illius quae est in Deo, quia longe inferior est, uespera nominatur. Ideoque post uesperam mane fiebat, quia, dum suam in se cognitionem sibi satisfacere non agnosceret, ut se plenius nosse potuisset, ad Deum sese referebat creatura in quo se dies agnoscendo melius fieret.

8.15. Non sic quemadmodum nos transitorie dicimus "fiat aliquid" sic Deus dixitfiat caelum in principio. Illud enim sempiterne in Verbo unico dictum est. Si transitorie dictum est a Deofiat, erat utique creatura aliqua unde iam talis fieret uox. Sed quia, antequam diceretfiat, nulla extitit creatura, ipsud fiat quod dictum est, in aeternitate Verbi, non in uocis sono enuntiatum est.

8.16. Non septies a Deo uisa septiesque laudata est creatura, quae antequam fieret, perfecte ab illo est uisa; sed dum nos singula uidentes laudamus, tamquam ipse uideat laudetque per nos, sicut illud: Non estis uos qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri. Proinde, sicut ipse per nos loquitur, ita uidet et laudat per nos, sed per se perenniter ac sempiterne uidet, per nos uero temporaliter.

8.17. Adtende uniuersaliter creaturam in principium ualde bonam uocari, singulariter uero tantum bonam, quia et membra corporis cum sint singula bona, maius tamen bonum faciunt, dum singula omnia ualde bonum corpus efficiunt.

8.18. Decor elementorum omnium in pulchro et apto consistit. Sed pulchrum esse quod per seipsum est pulchrum, ut homo ex anima et membris omnibus constans. Aptum uero esse ut uestimentum et uictum. Ideoque hominem dici pulchrum ad se, quia non uestimento et uictui est homo necessarius, sed ista homini. Ideo autem illa apta, quia non sibi sicut homo pulchra, aut ad se, sed ad aliud, id est ad hominem adcommodata, non sibimet necessaria. Hoc et de ceteris elementorum naturis dicendum.

8.19. Cuncta quae sunt et facta sunt, mira ualde sunt, sed consuetudine uiluerunt. Ideoque sic diuina scrutare opera, ut semper ea cogites inmensa.

9.6. Fecit Deus omnia ualde bona. Nihil ergo natura malum, quando et ipsa quae in creaturis uidentur esse poenalia, si bene utantur et bona et prospera sunt, si male utantur noceant. Ita ergo pendenda est creatura ex nostro usu non bono, non ex sua natura ualde bona.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License