VIIII. Unde malum.
9.1. Malum a diabolo non est creatum, sed inuentum, et ideo nihil est malum,
quia sine Deo factum est nihil. Deus autem malum non fecit. Non quia alicubi
aut aliquando erat malum unde fieret diabolus malus, sed quia uitium est, dum
esset angelus bonus, superbiendo effectus est malus, et ideo recte dicitur ab
eo inuentum malum.
9.2a. Nullam esse naturam mali, quia natura omnis aut incommutabilis ut Deus
est, aut commutabilis ut creatura est. Malum uero ideo natura nulla est, quia
accedendo in bonam naturam efficit eam uitiosam. Quae, dum discedit, natura
manet, et malum quod inerat nusquam est.
9.2b. Ex eo quod uitium nocet naturae, agnoscitur uitium natura non esse, quia
nihil quod naturale est nocet.
9.3. Dum natura bona damnatur propter uoluntatem malam, ipsa mala uoluntas
testis est naturae bonae, quae in tanto testatur eam esse bonam, ut illam Deus
pro malo non relinquat inultam.
9.4. Creditur ab hereticis mentem a Deo, uitia a diabolo fuisse creata. Inde et
ab ipsis duae naturae bona et mala putantur. Sed uitia natura non sunt, et dum
uere a diabolo sint, non tamen creata sunt.
9.5. Quamobcausam permiserit Deus mali oboriri statum, nisi ut ex contrariis
malis bonae naturae decor emineret? Modus iste etiam in uerbis esse conperitur.
Qui modus antitheta dicitur, quod latine oppositum, uel contrapositum
nominatur, et fit pulchra elocutio quando mox contraria prosperis proferuntur. Ita in rebus
permixtum est malum, ut naturae bonum ad conparationem excelleret mali.
9.6. [Fecit Deus omnia ualde bona. Nihil
ergo natura malum, quando et ipsa quae in creaturis uidentur esse poenalia, si
bene utantur et bona et prospera sunt; si male utantur, noceant. Ita ergo pendenda
est creatura ex nostro usu non bono, non ex sua natura ualde bona. ]
9.7.
Si radas supercilium hominis, paruam rem demis, sed totius corporis ingeris
foeditatem. Ita et in uniuersitate
creaturae: si extremum uermiculum natura malum dixeris, uniuersae creaturae
iniuriam facis.
9.8. Cuncta mala per peccatum primi hominis pro poena sunt translata in
uniuersum genus humanum. Proinde quaecumque uidentur mala, partim nobis
saeuiunt origine, partim culpa.
9.9a. Mala dicunt multa in creaturis peruersi, ut ignem quia urit, ut ferrum
quia occidit, ut feram quia mordit. Sedcommoda ipsorum non intendens homo,
accusat in illis quod sibi debet potius inputari. Cuiusque pro peccato ista
effecta sunt noxia, quae illi omni ex parte fuerant ante peccatum subiecta.
9.9b. Nostro uitio, non sua natura, nobis mala sunt ea quae nobis nocent. Nam lux, dum sit bona,
infirmis oculis noxia est, et tunc oculorum uitium, non lucis est. Sic et
cetera.
9.10. Cum creaturarum stimulis et elementorum aduersitatibus homo uerberatur,
peccati hoc exigere poenam, ut Deo superbiens homo ea quae infra ipso sunt
patiatur aduersa. Vnde et in sapientia
legitur pro Deo: Pugnauit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Merito ergo
peccatorum hoc actum est ut naturaliter prospera mutentur homini in aduersis.
Vnde et Salomon: Creatura exardescit in tormentum aduersus iniustos et lenior
est ad benefaciendum his qui in Deum confidunt.
9.11. Non erit caro subiecta animae, nec uitia rationi, si animus non est
subditus Conditori. Tunc autem recte subiciuntur nobis omnia quae sub nos sunt,
si nos subicimur ei a quo nobis illa subiecta sunt. Nam et quae uidentur
esstsubiecta ei qui Deo subiectus non est, ille potius subicitui eis, qui suam
uoluntatem subiugat amori earum quae sib subiecta existimat.
|