XI. De homine.
11.1a. Omnia sub caelo propter hominem facta sunt, homo autem propter seipsum.
Inde et omnia per figuram ad eius similitudinem referuntur.
11.1b. Communia homini omnia naturalia esse cum omnibus rebus quae constant, et
in homine omnia contineri, atque in eo omnium rerum naturam consistere.
11.1c. Vniuersitati creaturae homo magna quaedam portio est, tantoque gradu est
ceteris excellentior, quanto imagini diuinae uicinior.
11.1d-2. Quantum ceteris creaturis praestet homo dignitate uirtutis, ex ipsa
reuerentia discitur creationis, dum omnia dixit Deus: Fiat, et facta sunt;
creare uero hominem quadam aeterni consilii deliberatione uoluerit dicens:
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. - Quia enim boni sumus
naturaliter conditi, culpae quodammodo merito contra naturam sumus effecti.
11.3. Sicut praesciuit Deus hominem peccaturum, ita et praesciuit qualiter
illum per suam gratiam repararet, qui suo arbitrio deperire potuisset.
11.4. Originaliter Adam et Eua simul creati sunt. Specialiter uero postea
mulier de latere uiri formata est. Pariter ergo conditi sunt utrique rationis
ordine, non pariter temporis unitate
11.5. Vir ad imaginem Dei factus est, mulier ad imaginem uiri formata est, unde
et illi lege naturae subiecta est
11.6. Item uir propter semetipsum factus est, mulier ob adiutorium uiri creata
est.
11.7. Homo propter peccatum tunc traditus est diabolo quando audiuit: Terra es,
et in terra ibis. Tunc enim dictum est diabolo: Terram manducabis. Vnde et propheta ait:
Serpenti, puluis panis eius. Serpens enim diabolus, puluis impii; et ipsi sunt
cibus diaboli.
11.8. Quia praua uoluntate ad ima conlabimur, recte ad bene agendum cum labore
consurgimus; quod non ita esset si delectatio flagitium primorum hominum non
persuasisset, quibus ad bene uiuendum tantum uelle sufficeret et sine
difficultate statim actio obtemperaret.
11.9. Diuisio et pugna ut sit in hominis
animo, poena peccati est ex primo homine in omnes eius filios propagata, ut,
qui noluit cum Deo esse unitus, esset in semetipso diuisus, et qui imperanti
Domino noluit esse subiectus, fieret sibimetipsi rebellis atque contrarius.
Vnde nec sibi poterit subiugari si prius Deo non fuerit subiugatus sibique
seruiet nolens, qui Deo noluit uolens.
11.10. Quam uarie per diuersa humanum defluxit genus, dum se ab una stabili
semperque manente diuinitatis soliditate subtraxit! Nam, dum opus quod libens
appetit quasi ut ibi iam requiem mentis infigat, dum ei non sufficit, mutata
intentione, ad alias atque alias actiones transit, dumque per diuersa requiem
solidam quaerit nec inuenit, in labore miser et uarietate uiuit, et uacuus a
requie manet. Quamuis eadem mutabilitas non sit homini concreata, sed pro merito
primae praeuaricationis illi accesserit, iam tamen naturalis facta est, quia
originaliter a primo homine, sicut et mors, in omnes homines transiit.
|