Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber primus
    • XII. De anima ceterisque sensibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. De anima ceterisque sensibus.

12.1. Vita corporis anima, uita animae Deus est. Et sicut corpus mortuum est sine anima, ita anima mortua est sine Deo.

12.2a. Anima hominis non est homo, sed corpus, quod ex humo factum est, id tantum homo est. Inhabitando autem in corpore anima, ex ipso participio carnis, hominis nomen accepit, sicut et apostolus interiorem hominem dicit.

12.2b. Animam non carnem conditam esse ad Dei imaginem. Male ergo a quibusdam creditur animam hominis esse corpoream, quae pro id ad Dei imaginem facta est, ut, si non incommutabilis ut Deus esset, tamen incorporea ut Deus existeret.

12.3. Sicut angeli ita et animae: habent enim initium, finem nullum; nam quaedam in rebus temporalia sunt, quaedam perpetua, quaedam uero sempiterna. Temporalia sunt quibus inest ortus et obitus; perpetua quibus ortus, non terminus; sempiterna quibus nec ortus, nec terminus.

12.4a. Animam non esse partem diuinae substantiae uel naturae, nec esse eam priusquam corpori misceatur, sed tunc eam creari quando et corpus creatur, cui admisci uidetur.

12.4b. Philosophorum sententiae dicunt esse animam priusquam nascatur in corpore. Quod uerum esse nullis adprobatur indiciis. Nam utrum antea fuissemus nec ipsi nouimus, nec quis hominum dicat habeamus. Non est ergo quaerendum, quod quaerendo magis, magis est inridendum.

12.5. Gentiles et heretici de anima disputare conantur, sed quomodo de illa aliquid recte sentire possunt, qui auctorem ad cuius imaginem facta est non nouerunt? Et ideo multa errori digna dixerunt.

12.6a. Mutabilis est anima non localiter, sed temporaliter suis affectionibus. Corpus autem et loco, et tempore mutabilis, quia et tempore mutatur, et uariatur loco.

12.6b. Quod est ad corpus mutatio locorum, hoc est ad animum mutabilitas cogitationum. Quae uarietas malae motionis tunc menti inhaesit, quando ab aeternorum contemplatione primus homo recedens in illo stare noluit, a quo male recessit, et iusta damnatione inconstans per rerum raptus uarietatem defluxit.

12.7. Multum ex sua natura splendorem possidet anima, sed fuscatur conmixtione carnis qua retinetur inclusa. Ex eius enim parte uertitur ad peccandi infirmitatem, Salomone docente: Corpus corrruptibile adgrauat animam et deprimit terrena inbabitatio sensum multa cogitantem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License