Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber primus
    • XIII. De sensibus carnis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII. De sensibus carnis.

13.1. Non uirtute, non sensu corporis, sed ratione mentis excellimus animalibus ceteris.

13.2a. Pro rebus corporeis utendis sufficit sensus carnis, non pro spiritalibus capiendis. Inlecti autem homines usu corporearum rerum, nihil putant aliter esse nisi praeterquam carnis sensu concipiunt.

13.2b-3a. Sicut praecellent sibi corporei sensus diuersitate locorum, ita sibimet et uirtute sentiendi praecellunt. Nam praestantior est odoratus sapori, et positione loci, et sentiendi longinquitate; sic aures odoratui: longius enim audimus quam odoramus; sic oculi auribus: longius enim uidemus quam audimus. - Animus autem et loco et merito his uniuersis sensibus superfertur. In arce enim capitis constitutus, quod illi corporaliter non adtingunt, iste intellectualiter contuetur.

13.3b. Amplius excellit oculorum sensus ceteris sensibus, quandoquidem quae ad alios pertinent sensus "uide" dicamus, ueluti cum dicimus: "uide quomodo sonat", "uide quomodo sapit", sic et cetera.

13.4. Quemadmodum oculus, ita et animus cetera uidet, sese non intuetur. Aliarum enim rerum origines, species et magnitudines praespicit, de se autem tanta ueri ignorantia inficitur, ut in his omnibus nihil certius contempletur.

13.5. Homo qui miraris siderum altitudinem et maris profunditatem, animi tui abyssum intra et mirare si potes. Multa cogitantes sine sensu carnis et sine imaginibus uiuis, animo tantum cernentes intuemur, memoriaque, mente sibi eas fingente, tenemus. Multa quoque intelligimus sensu, quae lingua explere non possumus.

13.6. Innoxios esse infantes opere, non esse innoxios cogitatione, quia motum quem gerunt mente, nondum possunt explere in opere. Ac per hoc in illis aetas est inbecilla, non animus. Ad nutum enim uoluntatis nondum obtemperat illis fragilitas corporis, nec adeo opere nocere possunt, sicut cogitatione mouentur.

13.7a. Ex causa uocabulum sortita est cogitatio. Cogendo enim animum reminiscere quod memoriae commendatum est, dicitur cogitatio.

13.7b. Rerum omnium thesaurus memoria est: ipsa est enim custos rebus inuentis, ipsa cogitatis. De qua ad liquidum difficile est aliquem disputare quia grandis eius perplexitas est, et animus ipsa est.

13.8a. Imago a sensibus corporis remota suae speciei similitudinem relinquit in memoria. Similitudinem autem non per imagines sicut cetera, sed sicut gaudium sine imagine reminiscimus.

13.8b. Dum obliuionem memoramus non per seipsam adest, quod, si per seipsam adesset, utique obliuisceremus.

13.9. Communem hominis animaliumque esse memoriam. Nullum autem animalis inrationalis intellectum inesse, nisi homini tantum praedito ratione. Ceteris enim in ipsa qualitate considerationis suae, sensus carnis, non intellegentia mentis est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License