XIIII. De Christo.
14.1. Filii Dei perfecta natiuitas nec coepit esse, nec desiit, ne praeterita
sit si desiit, et ne inperfecta, si adhuc fit; sed sit aeterna, sit et perfecta,
quatenus in ea natiuitate aeternitas et perfectio habeatur.
14.2. Ex utero uirginis minor dicitur Patri Christus; dicitur iuxta humanam
adsumptionem, non iuxta diuinitatem.
14.3a. Christus et in forma serui seruus, et in forma serui non seruus. In
forma quippe serui Domini seruus, in forma serui hominum dominus.
14.3b. Christus in forma serui, propter conceptionis excellentiam, dominus est
hominum, quia, etsi suscepit carnem, non tamen ex carnis libidinosa contagione.
14.4. Mediator Dei atque hominum, homo Christus Iesus,nequaquam alter in
humanitate, alter in deitate est, sed in utraque natura idem unus est. Nec
purus homo conceptus est, nec purus homo editus est; nec postea meritum ut Deus
esset accepit, sed Deus Verbum, manente incommutabili essentia quae illi cum
Patre et Spiritu Sancto est coaeterna, adsumpsit carnem pro salute humana, in
qua et inpassibilis pati et inmortalis mori, et, aeternus ante saecula,
temporalis possit ostendi.
14.5. Mediator Dei atque hominum, bomo Christus Iesus,quamuis aliud sit ex
Patre, aliud ex Virgine, non tamen alius ex Patre, alius ex Virgine, sed ipse
aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre. Ipse qui fecit, ipse qui factus
est; ipse de Patre sine matre, ipse de matre sine Patre; ipse conditoris templum,
ipse conditor templi; ipse auctor operis, ipse opus auctoris. Manens unus de
utroque et in utraque natura nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum
distinctione geminatus.
14.6. Ideo Deus in homine uenit, quia per se ipsum ab hominibus cognosci non
potuit. Sed
unde nobis consuluit, inde despectionem tulit, quia infirmitatem quam pro nobis
suscepit, homo superbus despexit. Ob hoc
infirma et stulta mundi elegit, ut fortiora et sapientiora per qua non
cognoscebatur confunderet.
14.7. Sicut cibum fortem inualidus infans capere non potest nisi a matre prius
editum, in lactis sucum uertatur, ut, quod in cibo non potuit uti, sugendo
potetur in lacte per carnem, ita et nos, dum essemus infirmi ad conspiciendam
Verbi aeternitatem, factum est ipsum Verbum caro, ut enutriti per carnem
fortioresque effecti, cibum solidum, id est uerum Deum, cum Patre sempiternum,
contemplando, ut angeli, satiemur.
14.8. Prima Dei dona esse qua nos nobis reos esse ostendit, qui, dum iaceremus
sub reatu culpae, iustos nos esse credebamus. Venit, patefecit uulnus,
conposuit semetipsum et de sua morte nobis medicinam aptauit, ut non esset
ostensor tantum uulneris, sed sanator.
14.9.
Primum ad Hierusalem uenit Christus, sicut et ipse ait: Non sum missus nisi ad
oues quae perierunt domus Israel.
Ad populum enim Israel
prius uenit, sed quod non essent credituri, propheta non tacuit dicens: Primus
ad Sion dicit "ecce adsum" et Hierusalem euangelistam dabo, et uidi
et non erat, neque ex istis, quisquam qui inierit consilium, et interrogatus
responderet uerbum. Sed quia ad gentes transiuit, sequitur: Ecce seruus meus,
suscipiam eum, electus meus; conplacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum
meum super eum, iudicium gentibus profert.
14.10. Quamuis ordinem nostrae liberationis nescierit diabolus, sciuit tamen
quod pro saluatione hominum Christus aduenit, sed quod sua idem nos morte
redimeret ignorauit; unde et eum occidit. Nam
si ille Christum per mortem redimere humanum genus scisset, non eum utique
peremisset.
14.11. Quod nouerit diabolus pro salute humani generis Christum uenisse
euangelii testimonio docetur; quem ut uidit, cognoscendo pertimuit dicens: Quid
nobis et tibi, fili Dei? uenisti ante tempus perdere nos.
14.12. Christus, sicut peccatum quod poena dignum est non admisit, ita poenam
peccati nostri suscepit, ut per indebitam poenam suam, debitam ablueret culpam
nostram, ut per hoc amitteret diabolus quos reos tenebat, dum unum interficit
qui nihil peccati admiserat, ideoque quos iuste tenuit amisit, quia iniuste redemptorem
nostrum occidit.
14.13. Inlusus est diabolus morte Domini quasi auis. Nam ostensa Christus suae
carnis mortalitate quam interimeridam ille appetebat, abscondit diuinitatem, ut
laqueum quo eum uelut auem inprouidam prudenti inretiret decipula. Nam si innox
Christus non occideretur, homo, diabolo per praeuaricationem addictus, non
absolueretur.
14.14. Diabolus, dum in Christo carnem humanitatis inpetit quae patebat, quasi
hamo diuinitatis eius captus est qui latebat. Est enim in Christo hamus diuinitas;
esca autem caro; linea, genealogia quae ex Euangelio recitatur. Tenens uero
hanc lineam Deus Pater est, de quo dicit apostolus: Caput Christi Deus. Et
Lucas lineam generationis Christi ab imis ad summa contexens, inchoat a loseph
et consummat in Deum, dum dicit: Qui fuit Heli; et perficiens lineam generis
dicit: Qui fuit Dei.
14.15. Idcirco Dominus in infernum descendit, ut his qui ab eo non poenaliter
detinebantur, uiam aperiret reuertendi ad caelos, secundum testimonium Esaiae
prophetae dicentis: Posuisti profundum maris uiam, ut transirent liberati. Viam
quippe Christus in profundum maris posuit, quando in infernum descendens,
sanctis iter ad caelos reuertendi monstrauit.
14.16. Sancti ex tempore resurrectionis Christi statim ut de corpore exeunt,
mox ad caelestem habitationem ascendunt, quod antiquis patribus non dabatur.
Nam ante aduentum saluatoris, quanquam sine poena supplicii, tamen non in
caelo, sed in inferno sanctorum animae tenebantur. Pro quibus absoluendis
Dominus in infernum descendit.
14.17. Christus in caelum ascendens discessit quidem carne, sed praesens est
maiestate, secundum illud quod ait: Ecce ego uobiscum sum usque ad
consummationem saeculi.
14.18.
Sedet Christus ad dexteram Patris, non ut dexteram corpoream habeat Pater, sed
dextera Patris beatitudo est sicut sinistra miseria.
|