XV. De
Spiritu Sancto.
15.1. Spiritus Sanctus creator est sicut Pater et Verbum, testante propheta:
Spiritus Domini fecit me et inspiraculum Omnipotentis uiuificauit me.
15.2a. Spiritus Sanctus Patris et Filii est, et inde unum sunt Pater et Filius,
quia nihil habet Pater quod non habeat Filius. Non enim res una et duorum
consubstantialis poterit semel ab eis procedere et simul inesse, nisi unum
fuerint a quibus procedit.
15.2b. Spiritum Sanctum pignus accepit ecclesia, ut per eum uno corpore unum
fierent credentes, per quem Pater et Filius unum essentialiter sunt, ipso
saluatore ad Patrem dicente: Vt sint unum, sicut et nos unum sumus.
15.3. Christus non tantum a Patre sed
etiam ab Spiritu Sancto se missum testatur, dicente propheta: Accedite ad me,
et audite: non a principio in abscondito locutus sum. Ex tempore antequam fieret,
ibi eram, et nunc Dominus misit me, et Spiritus eius.
15.4. Spiritus Sanctus pro eo quod consolator sit Paraclitus nuncupatur, nam
latine paraclisis consolatio dicitur. Et
reuera, dum dona sacramentorum distribuit, consolationem animae praebet. Credo
equidem quod magnam laetitiam sentit, qui aliquid reuelante Spiritu dicit.
15.5. Donum Sancti Spiritus in membris ecclesiae singillatim diuiditur, et in
singulis singula dona tribuuntur. Christus autem omnem plenitudinem gratiarum
habuit, de quo ita legitur: Plenus gratia et ueritate. In Christo ergo omnis
plenitudo gratiarum est, nam singulis electis singula tribuuntur dona.
15.6. In Spiritu Sancto omnis gratia donorum consistit. Ipse enim prout uult
gratiam donorum largitur; aliis dans sermonem sapientiae, aliis scientiae,
aliis fidem; atque ita unicuique uirtute Sancti Spiritus, diuisio gratiarum
tribuitur, et in omnibus idem unus habetur. Ipse enim etiam ineffabilia docet,
quae proferre humanus sermo non potest.
15.7. Ante aduentum Domini tantum prophetae et pauci ex omni populo iusti donum
Sancti Spiritus merebantur. Post aduentum autem Domini, Spiritus Sanctus cunctis
est credentibus distributus, iuxta quod per prophetam Dominus loquitur dicens:
Et erit in nouissimis diebus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Cunctis enim nunc gentibus gratia Sancti Spiritus
tradita est, neque in paruis ut in populo Israel, sed in omni credentium
multitudine Spiritus Sancti gratia manet.
15.8. Aliquando non dignis et reprobis dona Sancti Spiritus conferuntur, sicut
Sauli data est prophetia et Balaam. Vnde et multi in fine dicturi sunt Domino:
Virtutes in tuo nomine fecimus. Quibus dicturus est Dominus: Nescio uos unde
sitis.
15.9. Christi aduentum non tantum plebis iudeae sancti prophetantes
expectauerunt, sed fuisse etiam in nationibus plerosque sanctos uiros
prophetiae donum habentes, quibus per Spiritum Sanctum Christus reuelabatur et
a quibus eius expectabatur aduentus, sicut Iob, sicut Balaam qui Christi utique
praedicauerunt aduentum.
15.10. Conuersio gentium ueteri populo latebat, sed tamen in consilio Dei erat
ut fieret. Et tunc a sanctis prophetis occulte per Spiritum Sanctum
praedicabatur aduentus Christi, sicut dicit propheta: Cum adpropinquauerint
anni, cognosceris; dum aduenerit tempus, ostenderis. Nunc uero reuelatum patet
quod tunc carnalibus latebat, spiritalibus uero notum erat; nondum tamen manifeste
dicebatur, eo quod tempus ostensionis non esset.
|