XVI. De ecclesia et heresibus.
16.1. Gemina est ecclesiae pulchritudo: una quam hic bene uiuendo consequitur,
altera per quam illuc ex retributione glorificabitur.
16.2.
Ecclesiae propter Christum geminae tribulationes existunt: id est siue quas a
paganis pertulit in martyribus, siue quas ab hereticis perfert in diuersis
concertationibus. Vtrosque autem per
gratiam Dei exsuperat, partim ferendo, partim resistendo.
16.3. Sancta ecclesia catholica sicut male uiuentes in se patienter tolerat,
ita male credentes a se repellit.
16.4. Sancta ecclesia contra gentilium atque hereticorum peruicaciam summopere
sapientiam et patientiam studet, sed exercetur sapientia cum temptatur uerbis,
exercetur patientia cum temptatur gladiis. [Nunc enim persecutionibus
appetitur, nunc falsis assertionibus lacessitur].
16.5. Causa prauitatis hereticae doctrinis est propagata ecclesia, nam antea
simplici tantumdem fide uigebat. Hereticorum igitur occasione, propagati sunt
doctores in fide, et per acumine heresium, ecclesiae magistri creuerunt. Nam
tunc clarius manifestatur ueritatis adsertio, quando patuerit quaelibet
dissensio.
16.6a. Sancta ecclesia ideo dicitur catholica, pro eo quod uniuersaliter per
omnem sit mundum diffusa. Nam hereticorum ecclesiae in partibus mundi
coartantur; haec uero in toto orbe diffusa expanditur, Paulo adtestante
apostolo: Gratias, inquit, ago Deo pro omnibus, quia fides uestra adnuntiatur
in uniuerso mundo.
16.6b.
Hereses aut in aliquem angulum mundi, aut in unam gentem inueniuntur uersari. Ecclesia uero catholica sicut per totum mundum
extenditur, ita et omnium gentium societate construitur.
16.7. Qui sunt hereses, nisi qui relicta Dei ecclesia priuatas elegerunt
societates? De quibus Dominus dicit: Duo mala fecit populus meus: me
dereliquerunt fontem aquae uiuae, et effoderunt sibi cisternas dissipatas quae
continere non ualent aquas.
16.8.
Causa heresis ob quam rem sit, id est ad exercitationem fidei. Vis uero per quam sit obscuritas est diuinarum
scripturarum, in qua caligantes heretici aliud quam se res habet intellegunt;
nec esse possunt, quia ipsud quod existunt hereses, iam non sunt. Male enim sentiendo, essentiam non adquirunt; ad
nihilum enim tendunt.
16.9. Heretici ingenti studio mendacia sua discunt, et labore uehementi, ne ad
unitatem ecclesiae ueniant decertantur. De quibus per prophetam congrue
dicitur: Docuerunt linguam suam loqui mendacium, et ut inique agerent
laborauerunt.
16.10a. Dum uicissim heretici mutuo se lacerant, quando alterutrum sese in
proprias sectas inducent, sic tamen inuicem sese conlidunt, ut contra ecclesiam
pari erroris spiritu decertentur et qui inuicem sunt diuisi, in aduersitate
ecclesiae simul existunt uni.
16.10b. Eis qui, pro quod tantum ualeant hereses, uidentur habere ueritatem,
hoc respondendum est: nunc ideo saluti proponendi sunt morbi, quia plerumque
ita generaliter mundum occupant, ut parum saluti locum relinquant?
16.11. Non posse hereticos habere ueniam, nisi per ecclesiam catholicam, sicut
et amici Iob non per se placare Deum sibi potuerunt, nisi pro eis Iob
sacrificium obtulisset.
16.12. Opera bona quae heretici faciunt, et iustitia eorum nihil eis prodest,
testante Domino per Hieremiam: Quia mei oblitus es, ecce ego adnuntiabo
iustitiam tuam et opera tua non proderunt tibi.
16.13. Heretici quamuis legem et prophetas adimpleant, ex eo tamen quod
catholici non sunt, non est Deus in eorum conuentibus, ipso Domino testante: Si
steterit Moyses et Samuhel coram me, non est anima mea ad populum istum: eice
eos a facie mea et egrediantur. Per Moysen quippe et Samuhel legem accipe et
prophetas, quos quamuis heretici opere implere contendant, propter erroris
tamen impietatem, a uultu Dei proiciuntur, et a iustorum coetibus separantur.
16.14. Paganus et hereticus, ille quia nunquam fuit cum Dei populo, iste quia
recessit a Dei populo, uterque recedentes a Christo, ad diaboli pertinent
corpus.
16.15. Qui ab idolatria ad iudaismum uel heresem transeunt, iuxta prophetam de
malo ad malum labuntur, et Dominum non cognouerunt, quia de infidelitatis
errore, in errorem alium transierunt.
16.16. Cuius doctrinam quisque sequitur, huius et filius nuncupatur; sicut et
per prophetam Amorreum patrem et Cetheam matrem esse Israheli Dominus dicit,
non utique nascendo, sed imitando, sic et, in meliorem partem, filii Dei
nuncupantur qui praecepta Dei custodiunt. Vnde et nos non natura sed adoptione
clamamus Deo dicentes: Pater noster qui es in caelis.
16.17. Non solum tantum natiuitate, sed etiam imitatione filios posse alicuius
uocari; nam Iudaei secundum carnem filii Abrahae, secundum conuersationem filii
diaboli nuncupantur. Ac per hoc illi sunt semen Abrahae qui eius imitantur
fidem, non qui ex eius generati sunt carne.
16.18. De errore auctoris trahitur a quibusdam et nomen et culpa, ut ipsius
uocabulo censeatur cuius errorem et sequitur, sicut ecclesiae Pergami in
Apocalypsin dicitur: Habes tenentes doctrinam Balaam et Zezabel. Doctrinam igitur
Balaam dicitur habere Tiatiris propter imitationem non propter praesentiam
corporalem.
|