Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber primus
    • XVIII. De gentilibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII. De gentilibus.

17.1. Philosophi gentium, non sicut oportet Deum quaerentes, in angelos inciderunt praeuaricatores, factusque est illis mediator diabolus ad mortem, sicut nobis Christus ad uitam.

17.2. Multum mundi philosophi praedicantur in dimensione temporum cursuque siderum, ac discussione elementorum, et tamen hoc non nisi a Deo habuerunt. Volando enim superbe ut aues, aerem, et, emergentes in profundum, ut pisces, mare, et, ut pecora gradientes, terram descripserunt. Verumtamen tota mente auctorem eorum intellegere noluerunt.

17.3. Quare non possunt animalia bruta interrogare? quia nesciunt ratiocinare; ideo non dissimiles gentiles homines animalibus, qui talia non considerantes, et ipsa amplius diligentes, usque ad eorum cultum euanuerunt.

17.4. Via Christus est. Si quis in ea non graditur, non est quomodo ueniat ad Deum. Philosophi autem mundi utique Deum cognouerunt, sed quia displicuit illis humilitas Christi, in inuio transierunt, et non in uia. Ideoque euanescentes, gloriam Dei in mendacio mutauerunt, et rectitudinem uiae relinquentes, in anfractus inciderunt errorum.

17.5. Primum unicuique est scire quod appetat, secundum uero est ut id quod appetit adprehendat. Inperfecta quippe sapientia est quo tendas scire, et nescire iter per quod expediat ire. Quid enim prodest, si quis famis tempore ubertatis regionem uideat, et uiam per quam ad illam pergat ignorat? Ecce patriam quisque quaerit, sed uiam perdidit, errando graditur, non proficiendo, quantoque plus ambulat, tanto magis ab eo quod quaerit elongat.

17.6. Qui uiam regiam, hoc est Christum, deserit, etsi uideat ueritatem, a longe uidet, quia, nisi per uiam, non est quomodo ad eam propinquet. Quod si gradiens per desertum leonem incurrerit semetipsum redarguat, dum in diaboli faucibus haeserit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License