XVIIII. De lege.
18.1. Item uia per quam itur ad Christum lex est, per quam uadunt ad Deum hii
qui[bus], ut est, intellegunt eum.
18.2. Sanctarum scripturarum altitudo quasi montes pascuae sunt, ad quos, dum
quisque iustorum conscendit, pascuae indeficientis refectionem inuenisse
congaudet.
18.3. In scripturis sanctis, quasi in montibus excelsis, et uiri perfecti
habent sublimia intellegentiae, quibus gressus contemplationis quasi cerui
erigant, et simplices quasi parua animalia inueniunt modicos intellectus, ad
quos humiles ipsi refugiant.
18.4. Scriptura sacra infirmis et sensu paruulis, secundum historiam, humilis
uidetur in uerbis; cum excellentioribus autem uiris altius incedit, dum eis sua
mysteria pandit, ac per hoc utrisque manet communis et paruulis et perfectis.
18.5. Scriptura sacra pro uniuscuiusque lectoris intellegentia uariatur, sicut
manna quae populo ueteri pro singulorum delectatione uarium dabat saporem;
iuxta sensuum enim capacitatem, singulis sermo dominicus congruit; et dum sit
pro uniuscuiusque intellectu diuersus, in se tamen permanet unus.
18.6.
Ideo in libris sanctis quaedam obscura, quaedam aperta repperiuntur ut
intellectus lectoris et studium augeatur. Nam si cuncta paterent, statim
intellecta uilescerent. Rursus, si cuncta clausa existerent, confestim
diffidentiam gignerent. Ne ergo de obscuris desperatio fiat, ea quae manifesta
sunt satiant, et ne de intellectis fastidium existat, ea quae clausa sunt
desiderium excitant. Nam
pleraque, quanto magis latent, tanto magis exercitium praebent.
18.7. In scripturis sanctis, saepe ea quae futura sunt, quasi facta narrantur,
sicut est illud: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potauerunt me
aceto. Sed cur futura quasi praeterita
scribuntur, nisi quia ea quae adhuc facienda sunt in opere, iam facta sunt in
diuina praedestinatione. Nobis igitur temporaliter accidunt, quae conditori
omnium sine tempore prouidentur.
18.8. Propterea prophetia rerum futurarum gesta praesentibus miscet rebus, ut
ita credantur ilia futura, quemadmodum ista cernuntur esse conpleta. More enim
suo per praesentia de futuris loquitur, sicut in persona Hierusalem de
ecclesia, et sicut in persona Effraim de hereticis.
18.9. Pro factis diuinis plerumque et dicta ponuntur, idcirco quia non
operatione manuum Deus, sed dicendi imperio operatur, sicut scriptum est: Dixit
et facta sunt, mandauit et creata sunt.
18.10.
Quod in scripturis sacris una bis repetitur sententia, aut confirmationis causa
est, aut mysterii, sicut lex et gratia, sicut initium et perfectio, sicut bonum
et melius.
18.11. Lex diuina in tribus distinguitur partibus, id est in historia, in
praeceptis et in prophetis. Historia est in his quae gesta sunt, praecepta in
his quae iussa sunt, prophetia in his quae futura pronuntiata sunt.
18.12. Lex diuina triplici sentienda est
modo: primo ut historice, secundo ut tropologice, tertio ut mystice
intellegatur. Historice namque iuxta litteram, tropologice iuxta moralem
scientiam, mystice iuxta spiritalem intellegentiam. Ergo sic historiae oportet
fidem tenere, ut eam et moraliter debeamus interpretare, et spiritaliter
intellegere.
18.13-14.
Tria et septem, decem praecepta sunt, sed tria ad amorem Dei pertinent, septem
ad homines. Illa tria quae ad Deum pertinent, in una tabula scripta fuerunt;
reliqua septem in secunda. In prima tabula trium mandatorum hoc primum est:
Diliges Dominum Deum tuum. In secunda: Honora patrem tuum et matrem. - Hinc est
quod et Saluator scribae interroganti ait quod praeceptum est primum in lege:
Audi Israhel, Dominus Deus tuus Deus unus est; hoc primum est. Secundum uero
simile huic: diliges proximum tuum sicut teipsum. Vnum namque praeceptum de
prima tabula dixit quod ad Dei pertinet amorem; alterum uero de alia tabula,
quod ad hominis pertinet dilectionem.
|