Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber primus
    • XX. De septem regulis legis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XX. De septem regulis legis.

19.1. Septem esse inter ceteras regulas locutionum sanctarum scripturarum quidam sapientes dixerunt.

19.2-3.Prima regula est de Domino et eius corpore. Quae de uno aut ad unum loquitur, atque in una persona, modo caput, modo corpus ostendit, sicut Esaias ait: Induit me uestimento salutari quasi sponsum decoratum corona,et quasi sponsam ornatam monilibus suis. In una enim persona duplici uocabulo nominata et caput, id est sponsum, et ecclesiam, id est sponsam, manifestauit. - Proinde notandum in scripturis quando specialiter caput scribitur, quando et caput et corpus, aut quando ex utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum, sicque quid capiti, quid corpori conueniat prudens lector intellegat.

19.4-5. Secunda regula est de Domini corpore uero etpermixto: [Nam uidentur quaedam unius conuenire personae quod tamen non est unius. ut est illud: Puer meus es tu, Israhel, ecce deleui ut nubem iniquitates tuas. et sicut nebula peccata tiia. Conuertere ad me et redimam te. Hoc ad unum non congruit, - nam alters pars est cui peccata deleuit et cui dicit: Meus es tu, et altera cui dicit: Conuertere ad me et redimam te. Qui si conuertantur. peccata eorum delentur. Per hanc enim regulam] Sic enim ad omnes loquitur scriptura, ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur pro bonis, sed quid ad quern pertineat, qui prudenter legerit discet.

19.6. Tertia regula est de littera et spiritu; id est de lege et gratia: lege per quam praecepta facienda admonemur, gratia per quam ut operemur iuuamur. Vel quod lex nontantum historice, sed etiam spiritaliter sentienda sit. Namque et historiae oportet fidem tenere, et spiritaliter legem intellegere.

19.7-9. Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, ueluti si unius populo uel ciuitati loquatur Deus, et tamen intellegatur omnem contingere mundum. [Sicut in Psalmis: Et adorabunt,inquit, eum filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae gentium ab specie ad genus; per Tyrum enim, uicinum tunc huic terrae ubi prophetia erat, significabat omnes gentes credituras Christo. - Vnde et bene sequitur: Vultum tuum deprecabuntur omnes diuites terrae. Sic et per Esaiam prophetam dum aduersus Assyrium Dominus comminatur dicens: Conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum et Erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclita, sicut subuertit Deus Sodomam et Gomorram. ]Nam licet aduersus unam ciuitatem Babyloniam per Esaiam prophetam Dominus comminetur, tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et conuertit contra totum mundum sermonem. - Certe si non diceret aduersus uniuersum orbem, non adderet infra generaliter: Et disperdam omnem terram et Visitabo super orbis mala, et cetera quae sequuntur ad internicionem mundi pertinentia. Vnde et dicit: Hoc est consilium quod cogitaui super omnem terram, et haec est manus extenta super omnes gentes.

19.10-11. Item postquam sub persona Babyloniae arguit uniuersum mundum, [dicens: Et disperdam, inquit, omnem terram, et uisitabo super urbes mala, et cetera quae sequuntur ad internicionem mundi pertinentia,] rursus ad eandem quasi de genere ad speciem reuertitur, dicens quae eidem ciuitati specialiter contigerunt: Ecce ego suscitabo super eos Medos. Nam regnante Balthasar, a Medis obtenta est Babylonia. - Sic et in onus Aegypti, ex persona eiusdem totum uult intellegere mundum dicendo: Et concurrere faciam Aegyptios aduersus Aegyptios, regnum aduersus regnum cum Aegyptus non multa regna, sed unum habuisse scribatur regnum.

19.12-13. Quinta regula est de temporibus, per quam aut pars maxima temporis per partem minorem inducitur, aut pars minima temporis per partem maiorem intellegitur. Sicut est de triduo dominicae sepulturae, dum nec tribus plenis diebus ac noctibus iacuerit in sepulchre, sed tamen a parte totum triduum accipitur. - [Item pars a toto, ut est illud: Et erunt dies uitae hominis anni centum uiginti, dum tantum centumusque ad diluuium inueniantur ex quo haec a Domino statuta sunt. ] Vel sicut illud quod quadringentis annis praedixerat Deus filios Israel in Aegypto seruituros, et sic inde egressuros. Qui tamen [quadringentis annis non seruierunt, quia] dominante Ioseph, Aegypto dominati sunt [ubi iterum a pane totum subiungitur, quia] nec statim post quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed quadringentis triginta peractis, ab Aegypto recesserunt.

19.14-15. [Est et illa de temporibus figura per quam quaedam quae futura sunt, quasi iam gesta narrantur, ut est illud: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea, et diuiserunt sibi uestimenta mea, et his similia, in quibus futura tamquam si iam facta sint, ita dicuntur. Sed cur quae adhuc facienda erant iam facta narrantur? - Quia quae nobis adhuc futura sunt, apud Dei aeternitatem iam facta sunt. Quapropter quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur. Quando uero quae futura sunt iam facta dicuntur, secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, apud quem iam omnia facta sunt quae futura sunt. ] 19.16-17. Sexta regula est de recapitulatione. [Recapitulatio enim est dum scriptura redit ad illud cuius narratio iam transierat. Sicut cum filios filiorum Noe scriptura commemorasset, dixit illos tuisse in linguis et gentibus suis et tamen postea, quasi hoc etiam in hoc ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium unum, et uox una omnibus erat. Quomodo ergo secundum suas gentes, et secundum suas linguas erant, si una lingua erat omnibus, nisi quia ad illud quod iamtransierat, recapitulando est reuersa narratio?] - Recapitulatioenim est dum rerum praeteritarum causae futuris miscuntur gestis. Sicut in Genesi, dum sexto die hominem dicit fuisse factum, denuo recapitulat formatum dicens: Formauit Dominus Deus hominem ad imaginem suam. Necnon et ubi expletis omnibus operibus, dum Deum dicit septima die requieuisse, recapitulando subiungit: Istae generationes caeli et terrae, quando creatae sunt, in die qua creauit Deus caelum et terram, et omne uirgultum agri, antequam oriretur super terram; nondum enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram, sed fons ascendebat de terra irrigans uniuersam superficiem terrae. Haec omnia recapitulando in serie narrationis rebus futuris nectuntur, cum intra sex dies etiam haec patrata uideantur.

19.18-19. Septima regula est de diabolo et eius corpore, qua saepe dicuntur ipsius capiti, quae suo magis conueniant corpori. Saepe uero eius uidentur dicta membrorum, et nonnisi capiti congruunt. Sicut in Esaia, ubi, dum contra Babyloniam, hoc est contra diaboli corpus, multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est ad diabolum, oraculi sententiam deriuat dicens: Quomodo cecidisti de caelo Lucifer, qui mane oriebaris? Et cetera [Ex nomine quippe corporis intellegitur caput, ut est illud in euangelio de zizaniis tritico admixtis, dicente Domino: Inimicus homo hoc fecit, hominem ipsum diabolum uocans et ex nomine corporis caput designans. Item ex nomine capitis significatur corpus, sicut in Euangelio dicitur: Duodecim uos elegi, sed unus ex uobis diabolus est, Iudam utique indicans, quia diaboli corpus fuit. Apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum, et huius capitis corpus sunt omnes iniqui. Sicque cum membris suis unitus est, ut saepe quod corpori eius dicitur, ad eum potius referatur. Rursum quod illi, ad membra iterum ipsius deriuetur. ]




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License