XXIIII. De martyrio.
23.1. Dei seruus aduersitate ulla non frangitur, sed pro ueritatis defensione
ultro se certamini offert, nec unquam pro ueritate diffidit.
23.2. Saepe ex discipulis ad martyrium eliguntur qui suos doctores ad coronam
praecedunt, et qui sunt ordine postremi fiunt nonnumquam in certamine primi.
23.3. Vir sanctus ultro se in agone pro certamine debet offerre iustitiae. Sed tamen si agonis
fructum uident uberrimum, non debent declinare laboris periculum. Quod si maior
est labor quam animarum lucrum, declinandus est labor quem minimum comitatur
augmentum. Vtrumque enim facit apostolus qui et periculis se ultro dedit ubi
maximum animae lucrum uidit, et sapienter se periculo abstulit, in quo potiorem
laborem quam lucrum esse praespexit. Vltro
se Paulus apud Ephesum periculis obtulit, quia potiorem periculo lucrum uidit.
Damasceno autem ideo a periculo subtrahit semetipsum, quia nullum periculi
ipsius arbitratus est fructum.
23.4. Disce quomodo se ad martyrium offerat quisque ultro, uel quomodo, iuxta
sententiam Dei, cingatur ab altero, et quo non uult ipse ducatur, nisi quod et
propter gloriam futuram de certamine iustus gaudet, et propter passionis
uiolentiam refugit subire quod dolet.
23.5. Accipe exemplum adeundi sub trepidatione martyrii de usu bellandi, in quo
exercitatus quisque in proelio et per audaciam certamen adgreditur, et per
timorem cunctatione mouetur.
23.6. Item accipe exemplum martyrii de reparatione humani corporis ad salutem,
dum quisque et de spe reparationis gaudet, et de incisionibus seu amarissimis
poculis maeret.
|