XXVII. De
resurrectione.
26.1. Inchoatio pacis sanctorum est in hac uita, non perfectio. Tunc autem erit
plenitudo pacis, dum ad Dei contemplationem, absorta carnis infirmitate,
conualuerint.
26.2. Resurrectio mortuorum, ut apostolus ait, in uirum perfectum, in mensuram
aetatis plenitudinis Christi futura est, in aetate scillicet iuuentutis, quae
profectum non indiget, et absque inclinatione defectus, in perfectione ex
utraque parte, et plena est et robusta.
26.3. Quamuis nunc filiorum Dei nomine homines fideles uocentur, tamen ex eo
quod hanc seruitutem corruptionis patiuntur, adhuc iugo seruitutis addicti,
sunt accepturi plenam filiorum Dei libertatem, dum corruptibile hoc induerit
incorruptionem.
26.4. Nunc Deus per speculum agnoscitur; in futuro autem quisque electus facie
ad faciem praesentabitur, ut ipsam speciem contempletur, quam nunc per speculum
uidere conatur.
26.5. In hac uita electorum numerum ad
dexteram pertinentium et reproborum qui ad sinistram ituri sunt ecclesiam Dei
conpleri. In fine autem saeculi zizaniam a frumento disiungi.
|