XXX. De poenis impiorum.
29.1. Sicut fasciculi lignorum ad conbustionem de similibus conligantur, ita in
iudicii diem similis culpae reos suis similibus iungere, ut ex aequo poena
constringat, quasi in fasciculum, quos actio similes fecit in malum.
29.2. Sicut unusquisque sanctus in futuro iudicio pro quantitate uirtutum
glorificabitur, ita et unusquisque impius pro quantitate facinorum condemnabitur.
Nec deerit in supplicio futurus damnationis ordo, sed iuxta qualitatem criminum
discretio erit poenarum, propheta firmante.
29.3. De carorum quoque suorum suppliciis additur etiam poena defunctis, sicut
apud inferos diuiti sermo praedicat euangelicus. Sicut pro augenda Iudae
supplicia dicit etiam psalmus: Commoti amoueantur filii eius et mendicent.
29.4. Impii ex hoc durius in iudicio puniendi sunt mentis dolore, ex quo uisuri
sunt iustos gloriae beatitudinem meruisse.
29.5.
Cunctis uidentibus est praecipitandus diabolus, quando sub aspectu omnium
bonorum angelorum et hominum, cum eis qui de parte eius erunt, in ignem
aeternum mittendus est
29.6. Dum sublatus fuerit diabolus ut
damnetur, multi electi, qui in corpore sunt inueniendi, Domino ad iudicium
ueniente, metu concutiendi sunt, uidentes tali sententia impium esse punitum.
Quo terrore purgandi sunt, quia, si quid eis ex corpore adhuc peccati
remanserit, metu ipso quo diabolum damnari conspiciunt, purgabuntur. Hinc est quod ait
Iob: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli et exterriti purgabuntur.
29.7. Multos posse perire ex eis in die
iudicii, qui nunc electi esse uidentur et sancti, docente propheta: Vocabit
Dominus iudicium ad ignem, et deuorabit abyssum multam, et comedet partem
domus. Pars quippe domus deuorabitur, quia illos etiam infernus obsorbebit, qui
nunc se in praeceptis caelestibus gloriantur. De quibus et Dominus dicit: Multi
dicent mihi in illa die: "Domine, Domine, nonne in nomine tuo
prophetauimus et in tuo nomine demonia eiecimus, uirtutes multas fecimus?"
Tunc confitebor illis: "quia nunquam noui uos, discedite a me qui
operamini iniquitatem, nescio qui estis".
|