II. De fide.
2.1. Non posse ad ueram beatitudinem peruenire, nisi per fidem; beatum autem
esse qui et recte credendo bene uiuit, et bene uiuendo fidem rectam custodit.
2.2. Deus si creditur, merito inuocatur et quaeritur; ac per hoc tunc perfecte
laudatur quando et creditur.
2.3. Non tantum id credendum est quod sensu carnis dinoscimus, sed magis etiam
quod intellectu mentis conspicimus, id est Deum: Sine fide nemo potest placere
Deo; omne enim quod non est ex fide peccatum est.
2.4. Fides nequaquam ui extorquetur, sed ratione atque exemplis suadetur.
Quibus autem exigitur uiolenter, perseuerare in eis non potest: exemplo, ut ait
quidam, nouellae arboris cuius si quisque cacumen uiolenter inpresserit, denuo,
dum laxatur, in id quod fuerat confestim reuertitur.
2.5. Sicut homo libero arbitrio conditus, sua sponte diuertit a Deo, ita ex
propria mentis conuersione credendo recurrit ad Deum, ut et libertas agnoscatur
arbitrii per propriam uoluntatem, et beneficium gratiae per acceptam fidei
ueritatem.
2.6. In corde respicit Deus fidem, ubi se non possunt homines excusare qui ore
simulant ueritatis professionem, et corde retentant erroris impietatem.
2.7. Sicut nihil proficit fides quae ore retinetur, et corde non creditur, ita
nihil profutura fides, quae corde tenetur si ore non proferatur. De tali enim
fide propheta ita quosdam obiurgat dicens: Periit fides, ablata est de ore
eorum. Fides enim quae corde creditur, confessione oris ad salutem profertur.
2.8. Vacuam esse sine operibus fidem, et frustra sibi de sola fide blanditur,
qui bonis operibus non ornatur.
2.9. Qui crucem portat, debet mundo mori. Nam ferre crucem, mortificare seipsum
est: ferre et non mori, simulatio hypocritarum est.
2.10. Qui per fidem cognitionem Dei habent et operibus obscurantur, exemplum
Balaam sequuntur qui cadens opere, apertos oculos habuit per contemplationis
fidem.
2.11. Carnales fidem non pro uirtute animi sed pro commodo quaerere temporali.
Vnde et Dominus dicit: Quaeritis me, non quia uidistis signa, sed quia
manducastis de panibus.
2.12. Christianus malus, dum secundum euangelii doctrinam non uiuit, etiam
ipsam fidem quam uerho colit oborta temptatione facile perdit.
2.13. Multi fide tantum Christiani sunt, opere uero a Christiana doctrina
dissentiunt. Multi quoque fidem Christi ex corde non amant, sed humano terrore
eandem per hypocrisin tenere se simulant, et qui esse non possunt aperte mali,
per terrorem ficte boni noscuntur.
2.14. Amatores mundi pugnant aliquando pro fide, et aliis quidem proficiunt;
ipsi uero amore terreno inplicati caelestia non requirunt, sed uerbo tantum
fidem defendunt.
2.15. Quidam pro fide etiam hereticos insequuntur, sed per arrogantiam eos qui
intra ecclesiam sunt contemnunt. Aduersarios quidem fidei confutant pro
infidelitate, sed fideles premunt fasce superbiae.
|