III. De caritate.
3.1. Quamuis nonnulli fide atque operibus sanctis uideantur esse participes,
tamen quia priuantur a caritate fraternae dilectionis, nullum habent
incrementum uirtutis. Nam sicut ait apostolus: Si tradidero corpus meum ut
ardeam, caritatem non habuero, nihil mihi prodest.
3.2. Sine amore caritatis, quamuis quisque recte credat, ad beatitudinem
peruenire non potest, quia tanta est caritatis uirtus, ut etiam prophetia et
martyrium sine illa nihil esse credantur.
3.3. Nullum praemium caritati pensatur. Caritas enim uirtutum omnium obtinet
principatum. Vnde et uinculum perfectionis caritas ab apostolo dicitur, eo quod
uniuersae uirtutes eius uinculo religentur.
3.4. Dilectio Dei morti conparatur, dicente Salomone: Valida est ut mors
dilectio, idcirco quia sicut mors uiolenter separat animam a corpore, ita et
dilectio Dei uiolenter segregat hominem a mundano et carnali amore.
3.5. Qui Dei praecepta contemnit, Deum non diligit. Neque enim regem diligimus,
si odio leges eius habemus.
3.6. Tenenda est cum sanctis uiris unitas caritatis, et quanto se quisque
subtrahit mundo, tanto opus est ut se adsociet bonorum consortio.
3.7a. Caritas in dilectione Dei et proximi constat. Seruat autem in se
dilectionem Dei, qui a caritate non diuiditur proximi.
3.7b. Qui a fraterna societate secernitur, a diuinae caritatis participatione
priuatur. Nec poterit Deum diligere qui noscitur in proximi dilectione errare.
3.7c. Christus Deus et homo: totum ergo Christum non diligit, qui hominem odit.
3.8. Bonorum discretionis est non odire personas sed culpas, et recte dicta pro
falsis non spernere, sed probare.
3.9. Qui inperfecti sunt in Dei amore, saepe uitiis separari disponunt; sed
pondere uitiorum grauati, rursus ad ea uitia quae optant relinquere
reuoluuntur.
|