Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • VII. De conversis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VII. De conversis.

7.1-2. Non inchoantibus praemium promittitur, sed perseuerantibus datur, sicut scriptum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. ­ Tunc enim placet Deo nostra conuersio, quando bonum quod inchoamus perseueranti fine conplemus. Nam sicut scriptum est: uae bis qui sustinentiam perdiderunt, id est opus bonum non consummauerunt.

7.3. Indulgentia peccatorum sciendum ubi, quando uel qualibus datur. Vbi quippe, nisi intra ecclesiam catholicam? quando, nisi ante uenturi exitus diem? quia ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Qualibus, nisi conuersis qui per humilitatem ad paruulorum transeunt imitationem? De quibus dicitur: Talium est regnum caelorum.

7.4-5. Nemo perpendere potest quanti sit ponderis in iustitia, uel quanti fulgoris radio iustitia clareat, nisi quis prius toto mentis nisu conuertatur ad Deum, quatenus ipso lumine quo inlustratur, et suam foeditatem agnoscat, et lumen quod caeco corde non intuebatur intellegat. ­ Tunc autem inadtingibilem intellegi posse iustitiam, dum eam quisque sequi conuersus temptauerit, quia lux non intellegitur nisi cum uidetur.

7.6. Iudicium quod in hominis potestate consistit conuersionis est gratia per quam nosmetipsos iudicamus, quando flentes mala nostra punimus et bono quod ex Deo nobis est solidius inhaeremus.

7.7. Tripertitum describitur esse uniuscuiusque conuersi profectum, id est primum corrigendi a malo, secundum faciendi bonum, tertium consequendi boni operis praemium. Nam quod ait propheta: Solue fasciculos deprimentes, mali est emendatio. Quod uero adiecit: Frange esurienti panem tuum, operis boni est actio. In eo uero quod subiungit: Tunc erumpet matutinum lumen tuum, operis boni est retributio; ergo non proficit facere bonum, nisi correctum fuerit malum, nec poterit quisquam ad contemplationem Dei proficere nisi se prius in bonis studuerit actibus exercere.

7.8. Multis modis terret Deus homines ut uel sero conuertantur, atque exinde magis erubescant quod tandiu expectati sunt ut redirent. Nam nunc minis, nunc plagis, nunc reuelationibus quosdam concutit, ut qui uoluntate conuerti despiciunt commoti terroribus corrigantur.

7.9-10. Plerique ex sola mentis deuotione conuertuntur ad Deum, nonnulli uero coacti plagis conuertuntur qui ex deuotione non conuertebantur iuxta capitulum psalmi dicentis: In freno et camo maxillas eorum constringes, qui non adproximant ad te. ­ Plerique autem, dum deuotione non conuertuntur, plagae stimulis feriuntur; qui tamen nec sub uerbere sentiunt ut aliquatenus corrigantur, sicut Aegyptus qui et poenas dedit et emendare nequiuit. De talibus enim ait propheta: Percussisti eos et non doluerunt; adtriuisti et rennuerunt suscipere disciplinam.

7.11. Nonnulli uiri saeculares elatione mentis tumentes, postmodum conuersi ad Deum, religiosa sequuntur obedientia Christum, et qui antea celsitudine mundiali tumebant, postea ipsam elationem in studio humilitatis commutant.

7.12a. Quidam sunt qui iam secretim conuersi sunt, quorum conuersio, quia non procedit ad publicum, apud aestimationem humanam quales fuerunt, tales adhuc esse putantur; iam tamen in Dei oculis surrexerunt.

7.12b. Item quidam adhuc humano iudicio stare cernuntur, iam tamen in Dei oculis ceciderunt.

7.13. Multi apud homines reprobi sunt, et apud Deum electi; atque item multi apud homines electi putantur, et apud Deum reprobi existunt, Salomone docente: Vidi, inquit, impios sepultos, qui cum aduiuerent, in loco sancto erant, et laudabantur in ciuitate quasi iustorum operum. Nullus ergo se putet electum, ne forte iam apud Deum sit reprobus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License