Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • VIIII. De conflictu conversorum.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VIIII. De conflictu conversorum.

9.1. Quisque conuersus, si mox omnes carnis stimulos calcare cupiat, et summa uirtutum subire contendat, si forte adhuc aliqua aduersa de carnis molestiis tolerat, non frangatur, quia dispensator bonorum nouit aduersitatis reprimere uitium successione uirtutum.

9.2-3. Tunc magis grauari se quisque inpulsu uitiorum agnoscit, dum ad cognitionem Dei accesserit; sicut populus Israhel grauiore onere ab Aegytio premitur, dum per Moysen diuina illi cognitio aperitur. ­ Vitia enim ante conuersionem quasi pacem in homine habent; quando autem expelluntur, acriore uirtute consurgunt. Fiunt autem inimica conuerso quae peccatori prospere blandiebant; atque item fiunt blanda conuerso quae peccatori aduersa extiterunt.

9.4. Multos habet conflictus Dei seruus ex recordatione operum praeteritorum; multique post conuersionem etiam nolentes motum libidinis sustinent, quod tamen ad damnationem non tolerant, sed ad probationem, scilicet ut semper habeant, pro excutienda inertia, hostem cui resistant, dum modo non consentiant. Vnde et nouerint serui Dei se etiam a peccatis iam esse mundatos, sed tamen cogitationum turpium adhuc interpellatione pulsari.

9.5. Ante conuersionem praecedit turba peccatorum, post conuersionem sequitur turba temptationum; illa se obiciunt ne ad Deum conuertamur, ista se ingerunt ne liberis cordis oculis Deum cernamus: utriusque tumultus insolentiam nobis gignit, intentionemque nostram saepe fraude multimoda intercludit.

9.6. Vtile est Dei seruo post conuersionem temptari, quatenus a torpore neglegentiae sollicitantibus uitiis ad uirtutes animum per exercitium praeparet uitiorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License