XV. De his
qui a Deo deseruntur.
15.1. Deo deserente, nullum paenitere;
Deo respiciente sua unumquemque facta uidere et plangere, et unde ceciderit
cogitare. Nonnulli autem ita despiciuntur a Deo, ut deplorare mala sua non
possint, etiam si uelint.
15.2. Consilii inmundorum spirituum hoc est, ut quia ipsis negatum est post
praeuaricationem regredi ad iustitiam,obserare aditum paenitentiae hominibus
cupiant, ne uel ipsi reuertantur ad Deum, eosque socios in perditione habere
contendunt, quibuscumque fraudibus insistentes ut aut deserantur a Deo, aut
flagelli inmanitate desperent.
15.3. Ingemiscendum est iugiter, et postposita securitate, lugendum ne Dei
secreto et iusto iudicio deseratur homo, et perdendus in potestate daemonum
relinquatur. Nam reuera, quem Deus deserit, daemones suscipiunt.
15.4. Dominici contemptores praecepti, statim ut auertuntur a Deo, a malignis
spiritibus occupantur, a quibus etiam ut mala faciant persuadentur. Hinc est
illud propheticum: Inimicos Dei persequuntur tenebrae, qui intelleguntur
daemones. Vnde et in psalmo legitur: Inmissiones per angelos malos.
15.5. Quidam reproborum in potestate daemonum occulto Dei iudicio et iustissimo
rediguntur, Esaia testante: Ipse misit eis sortem et manus eius diuisit eis eam
in mensuram, usque in aeternum possidebunt eam.
15.6-7. Quidam electorum dimittuntur diuina iustitia incedere in errorem
peccati, sed tamen miseratione eius reducti denuo conuertuntur. De talibus enim
per prophetam Dominus loquitur: Et dimisi eum, et reduxi eum, et reddidi
consolationem. Nonnunquam etiam reuertens Deus hominem quem deseruerat rursus
adfligens uisitat, et per lamenta lacrimarum ac paenitentiae adflictionem a
peccatis expurgat, dicente Iob ad Deum: Propter superbiam, inquit, quasi leenam
capies me, reuersusque mirabiliter me crucias. Reuertens enim Deus hominem
cruciat quando quem peccantem deseruerat flagellando iterum uisitat.
15.8. Malis actibus contra nos amplius caelestem iracundiam nequaquam prouocare
debemus; quin potius, si paenitendo digna Deo acta gesserimus, seueritatem eius
in clementiam commutabimus. Nam ille qui nos malos tolerat, non dubium est quod
conuersis clementer ignoscat. Nam quod seruatur nobis tempus paenitentiae, ut
non simul morte obruamur praecipiti, sed detur nobis locus satisfactionis, hoc
totum de Dei procedit clementia, ut nos non damnet crudeliter, sed expectet ad
paenitentiam patienter.
|