Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • XXVIII. De sensibus carnis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXVIII. De sensibus carnis.

28.1-2. Per sensus carnis morbus inrepit mentis. Vnde et per prophetam Dominus dicit: Omnes cognationes terrae ab aquilone uenient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem. Regna aquilonis uitia sunt, quae sedes suas in portis ponunt quando per sensus carnis labem animae ingerunt; ideoque in ipsis portis, id est in ipsis sensibus regnant. ­ Neque enim aliunde peccamus nisi uidendo, audiendo, adtractando, gustando atque tangendo. Vnde et alias dicitur: Intrauit mors per fenestras nostras; et alibi: Et extranei ingrediebantur per portas eius, et super Hierusalem mittebant sortem. Extraneos quippe inmundos esse spiritus, qui tanquam per portas ita per sensus carnis animam inrepunt et eam inlecebrando deuincunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License