XIIII. De conlatione.
14.1. Cum sit utilis ad instruendum lectio, adhibita autem conlatione maiorem
intellegentiam praebet; melius est enim conferre quam legere.
14.2.
Conlatio docibilitatem facit; nam propositis interrogationibus cunctatio rerum
excluditur, et saepe obiectionibus latens ueritas adprobatur. Quod enim
obscurum est aut dubium, conferendo cito perspicitur.
14.3. Multum prosunt in conlatione figurae. Res enim quae minus per se
aduertuntur, per conparationem rerum facile capiuntur. Namsaepe sub specie alia scripturae diuinae spiritales
causas insinuant; et nisi per aliqua euidenti ostensione, uix apparent occulta
legis mysteria.
14.4. Sicut instruere solet conlatio, ita contentio destruit. Haec enim,
relicto sensu ueritatis, lites generat et, pugnando uerbis, etiam in Deum
blasphemiam. Inde haereses et scisma, quibus subuertitur fides, ueritas
corrumpitur, scinditur caritas.
14.5. Contentiosorum studium non pro ueritate sed pro appetitu laudis certatur,
tantaque est in his peruersitas, ut ueritati cedere nesciant, ipsamque rectam
doctrinam euacuare contendant.
14.6. In disputatione fidelium cauenda est propositionum artificiosa
subtilitas, quae callidis obiectionibus retia tendit; ita enim uersutis
adsertionibus prauorum disputatio innodatur, ut recta esse simulent quae
peruersa persuadent.
14.7. Lectio memoriae auxilium eget; quod si fuerit naturaliter tardior,
frequenti tamen meditatione acuitur ac legendi adsiduitate collegitur.
14.8. Saepe prolixa lectio longitudinis causa memoriam legentis oblitterat.
Quod si breuis sit, submotoque libro sententia retractetur in animo, tunc sine
labore legitur, et ea quae lecta sunt recolendo memoria minime exciduntur.
14.9. Acceptabilior est sensibus lectio tacita quam aperta; amplius enim
intellectus instruitur quando uox legentis quiescit et sub silentio lingua
mouetur. Namclare legendo et corpus lassatur et uocis acumen obtunditur.
|