XVII. De sanctis qui se a consortio saeculi
separant.
17.1. Sancti uiri funditus saeculo renuntiantes ita huic mundo moriuntur ut
soli Deo uiuere delectentur; quantoque ab huius saeculi conuersatione se subtrahunt,
tanto internae mentis acie praesentiam Dei et angelicae societatis frequentiam
contemplantur.
17.2. Malorum tam praua sunt opera manifesta, ut hii qui supernam patriam
desiderant, non solum mores eorum, sed et consortia fugiant. Quidam etiam corporaliter
separari desiderant ab iniquis, ut eorum non inuoluantur delictis. Nonnulli,
etsi non corporali discessu, spiritali tamen ab eis intentione recedunt; qui
etsi communes sunt conuersatione, discreti tamen sunt corde uel opere; et licet
saepe in medio carnalium uitam Deus protegat electorum, tamen satis rarum est
ut quisquis inter saeculi uoluptates positus a uitiis maneat inlibatus, in
quibus etsi non cito inplicetur, aliquando tamen adtrahitur. Neque enim diu
tutus esse poterit, qui periculo proximus fuerit.
17.3. Via sine offendiculo, uita monachi sine cupiditatis et timoris
inpedimento. Dum enim quisque a consortio mundi abstrahitur, nec cupiditas eum
obligat consentientem, nec cruciat sentientem.
17.4. Bonum est corporaliter remotum esse a mundo, sed multo est melius
uoluntate; utrumque uero perfecte. Ille ergo perfectus est, qui huic saeculo et
corpore et corde discretus est.
17.5. Onager, ut ait Iob, contemnit ciuitatem, et monachi communem saecularium
ciuium conuersationem. Hii aduersa uitae
nostrae appetunt, prospera contemnunt, ut, dum ab eis haec uita despicitur,
futura inueniatur.
|