Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • XVIII. De praeceptis altioribus monachorum.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVIII. De praeceptis altioribus monachorum.

18.1. Alia sunt praecepta quae dantur fidelibus communem in saeculo uitam degentibus, atque alia saeculo huic renuntiantibus. Illis enim dicitur ut sua omnia bene gerant, istis ut sua omnia derelinquant. Illi praeceptis generalibus adstringuntur, isti praecepta generalia perfectius uiuendo transcendunt.

18.2. Ad perfectum non sufficit nisi, abnegatis omnibus suis, etiam seipsum quisque abneget; sed quid est seipsum abnegare, nisi uoluptatibus propriis renuntiare? ut qui superbus erat sit humilis, qui iracundus est esse studeat mansuetus. Namsi ita quisque renuntiet quibus possidet omnibus, ut suis non renuntiet moribus, non est Christi discipulus. Qui enim renuntiat rebus suis, sua abnegat; qui uero renuntiat moribus prauis, semetipsum scilicet abnegat. Vnde et Dominus: Qui uult, inquit, post me uenire, abneget semetipsum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License