XXIIII. De hypocrisin.
24.1. Hypocrita uerba sanctorum habet, uitam non habet, et quos per sermonem
doctrinae genuerit, non fouet exemplis, sed deserit, quia, quos uerbo
aedificat, uita et moribus destruit.
24.2. Hypocritae simulatores dicuntur, qui iusti non esse quaerunt, sed tantum
uideri cupiunt. Hii mala agunt, et bona profitentur. Per ostentationem quippe
boni apparent, per actionem ueromaliexistunt.
24.3. Omnia possunt a simplicibus uitia perpetrari, simulatio uero et
hypocrisis non committitur nisi a male astutis per calliditatem ualentibus
uitia sub specie uirtutum celare et non ueram sanctitatem obicere.
24.4. Sancti non solum gloriam supra modum suum omnino non appetunt, sed etiam
hoc ipsud uideri refugiunt quod esse meruerunt. Hypocritae autem, malitiae suae
occulta tegentes ante oculos hominum, quadam innocentiae sanctitate se
uestiunt, ut uenerentur. Quibus bene diuina uoce dicitur: Vae uobis,
hypocritae, quia similes facti estis sepulchris dealbatis, quae foris quidem
apparent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum! Ita et
uos foris quidem apparetis hominibus iusti, intus uero pleni estis auaritia et
iniquitate!
24.5. Dupliciter damnantur hypocritae, siue pro occulta iniquitate, siue pro
aperta simulatione. Ex illud enim condemnantur quia iniqui sunt; ex istud quia
ostendunt quod non sunt.
24.6. Non semper latent hypocritae; nam etsi in principio sui quidam non
pateant, prius tamen quam uita eorum finiatur, quam simulate uixerint
deteguntur. Omne enim sincerum permanet, nam quae simulata sunt diuturna esse
non possunt.
24.7. Non eorum desperanda est salus qui adhuc aliquid terrenum sapiunt, dum
possint et in occultis agere unde iustificentur. Hii enim meliores sunt
hypocritis, eo quodmalisint in aperto, et in occulto boni; hypocritae uero in
occultomalisunt, et boni se palam ostendunt.
24.8. Hypocritam iustus arguere prohibetur, ne deterior castigatus existat,
dicente Salomone: Noli arguere derisorem, ne oderit te.
|