XXV. De invidia.
25.1. Liuor alieni boni suum punit auctorem. Namunde bonus proficit, inde
inuidus contabescit.
25.2. Homines praue uiuentes, sicut de bonorum lapsibus gratulantur, ita de
eorum recte facta bonique persuerantia confunduntur.
25.3. Inuidus membrum est diaboli, cuius inuidia mors introiuit in orbem
terrarum, sicut et superbus membrum est diaboli, de quo scriptum est: Omne
sublime uidet, et ipse est rex super omnes filios superbiae.
25.4. Nulla est uirtus quae non habeat
contrarium inuidiae malum; sola miseria caret inuidia, quia nemo inuidet
misero, cui reuera non liuor obicitur, sed sola misericordia adhibetur.
25.5. Multi et bonos imitare nolunt, et de bonorum profectibus inuidiae liuore
tabescunt. Quo fit ut nec illi corrigantur a malo suo, sed per inuidentiam
deteriorentur et bonos a recto studio, quantum in ipsis est, si potuerint,
deprauare conentur.
25.6. Quando malos boni proficere uident, non scandalizentur, sed quem sint
finem habituri maxime cogitent.
25.7. Hoc omnis inuidus alienis uirtutibus praestat, quod beato Iob Satan
praestitit. Namdum aemulatur prosperitatibus, commouit aduersa, sed unde eum
credidit diabolus posse prosternere, inde eius aucta sunt merita, atque inde
claruerunt probabiliora patientiae documenta.
25.8. Ita requirunt inuidi aditum malae famae, per quam bonorum uitam maculent,
sicut quaerebant ostium Sodomitae, quo domum Loth nocituri introirent. Illi
uero caecitate erroris, parietes uidebant, ostium non inueniebant. Non aliter
inuidi uidendo uelut parietem uirtutes dissimulant, uitia uero perquirunt, per
quae eorum conscientiam urant.
|