Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • XXXVII. De his qui bene docent et male vivunt.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXXVII. De his qui bene docent et male vivunt.

37.1. Interdum doctoris uitio etiam ipsa uerax doctrina uilescit, et qui non uiuit sicut docet, ipsam quam praedicat ueritatem contemptibilem facit.

37.2. Arcus peruersus est lingua magistrorum docentium bene et uiuentium male. Et ideo quasi ex peruerso arcu sagittam emittunt, dum suam prauam uitam propriae linguae ictu confodiunt.

37.3.[Qui diuina praedicant et ex eius praedicationis dignitate uiuere rninus curant, habentes uerbum Dei in ore et in opere non habentes, multa et bene docentes, nihil autem operantes imitantur Balaam hariolum qui corruens opere, apertos oculos habuit ad contuendam lucem doctrinae.]

37.4. Qui bene docet et male uiuit, tamquam aes aut cymbalum sonum facit aliis, ipse tamen sibi manet insensualis.

37.5. Qui bene docet et male uiuit, quod docet bene, uiuentibus proficit; quod uero male uiuit, seipsum occidit; sicut sacerdos qui, si digne se agit ut sacerdotem decet ministerium eius, et ipsi et aliis utilis est; indigne autem uiuens, aliis quidem utilis est loquendo, se autem interficit praue uiuendo. Ac per hoc, quod in illo mortuum est, proprium eius est; quod uero uiuit in eo, id est sacrum ministerium, quod est uitae, alienum est.

37.6. Qui bene docet et male uiuit uidetur ut cereus aliis, dum bonum exponit, lucem praestare, se uero inmalissuis consumere atque extinguere.

37.7. Qui bene docet et male uiuit, uidetur bonum malo coniungere, lucem tenebris permiscere, ueritatem mendacio mutare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License