LVIII. De muneribus.
54.1. Qui recte iudicat et praemium inde remunerationis expectat, fraudem in
Deo perpetrat, quia iustitiam quam gratis inpertire debuit acceptione pecuniae
uendit.
54.2. Bona male utuntur qui iuste pro temporali lucro iudicant; tales quippe ad
ueritatem non iustitiae defensio, sed amor praemii prouocat. Quibus si spes
nummi subtrahitur, confestim a iustitiae defensione recedunt.
54.3. Acceptio munerum praeuaricatio ueritatis est; unde et pro iusto dicitur:
Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitat.
54.4. Diues muneribus cito corrumpit iudicem, pauper autem dum non habet quod
offerat, non solum audire contemnitur, sed etiam et contra ueritatem
opprimitur.
54.5. Cito uiolatur auro iustitia nullamquereuspertimescit culpam quam redimere
nummis existimat. Plus enim obtinet mentem censoris amor lucri, quam aequitas iudicii.
54.6. Tres sunt munerum acceptiones quibus contra iustitiam humana uanitas
militat, id est fauor amicitiarum, adulatio laudis et corporalis acceptio muneris.
Facilius autem peruertitur animus rei
corporeae munere quam gratiae laudisque fauore.
54.7. Quattuor modis iudicium humanum peruertitur: timore, cupiditate, odio,
amore. Timore dum metu potestatis alicuius ueritatem loqui pauescimus;
cupiditate dum praemio muneris alicuius corrumpimur; odio dum contra quemlibet
aduersari molimur; amore dum amico uel propinquis praestare contendimus. His enim quattuor
causis saepe aequitas uiolatur, saepe innocentia laeditur.
|