LXVI. De exitu.
62.1. Quamuis sancti huius uitae aerumnis liberari se cupiant, cito uolentes
exire de corpore, Dei tamen dispositione plerumque diu in hac uita uersantur,
ut per longum tolerantiae experimentum solidius eorum patientia roboretur.
62.2. Multi uitam odio habent et tamen mori timent: quod plerisque in angustia
contingere solet, sicque contrario affectu et uiuendi habent taedium, et
moriendi metum.
62.3. Sollicite debet unusquisque uiuere et semper terminum uitae suae
considerare, ut, de contemplatione illius, huius saeculi blanditias caueat.
Scriptum est enim: In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua et in
aeternum non peccabis.
62.4. Venturi exitus ignorantia incerta est, et, dum mori quisque non
existimat, tollitur; unde unusquisque festinet ne in iniquitatibus suis
rapiatur simulque finiatur uita cum culpa. Namincentor diabolus eos quos
uiuentes accendit ad uitia, subito morientes pertrahere nititur ad tormenta.
62.5. Saepe diuites in hac fallaci uita, dum de potentiae gloria uel rerum
abundantia gestiunt, repente, hora qua nesciunt, inprouiso exitu rapiuntur,
atque, absorbente profundo, cruciandi aeternis gehennae incendiis deputantur.
De quibus bene per prophetam dicitur: Ducunt in bonis dies suos, et inpuncto ad
inferna descendunt.
62.6. Iniquus moriens qui imitatione sua multos ad culpam traxerat delectatione
peccati, multos a culpa reuocat terrore tormenti. Quod etiam psalmista testatur
dicens: Laetabitur iustus, cum uiderit uindictam impiorum, manus suas lauabit
in sanguine peccatorum. In peccatorum enim morientium sanguine iusti lauantur
manus quia, dum eorum poena conspicitur, conspicientis uita mundatur. Cuius
enim talis crudelis exitus cernitur, non solum qui uiderit refugit, sed alios
etiam ab imitatione illius, quanta ualuerit exhortatione, conpescit.
62.7-9.
In exitu uitae animae electorum nimio terrentur metu, incerti utrum ad praemium
an ad supplicium transeant. Quidam
autem electi in fine suo purgantur a leuibus quibusdam peccatis; quidam uero in
ipso suo fine hilarescunt aeternorum contemplatione bonorum. Quamuis enim
quisque in hac uita sit iustus, tamen dum ex corpore isto egreditur,
pertimescit ne dignus supplicio sit. Nullus est enim homo absque peccato; nec
quisquam potest de Dei securus esse iudicio, cum etiam et de otiosis uerbis
reddenda sit ratio.
62.10-11. Finem iustorum optimum uocatio tranquilla commendat, ut ex eo
intellegantur sanctorum habere consortium angelorum, ex quo ab hoc corpore sine
uexatione dura tolluntur. Prauos autem homines apostatae angeli excipiunt
morientes, ut eis sint ipsi tortores in poenis qui fuerant suasores in uitiis.
62.12. Etsi pietas pro defunctis fidelibus flere iubeat, fides tamen pro eis
lugere uetat. Illi enim deplorandi sunt
in morte quos miseros infernus ex hac uita recipit, non quos caelestis aula
laetificandos includit.
Explicit liber tertius.
|