XXIII. De
baptismo et communione.
22.1. Solam ecclesiam catholicam habere baptismum ad salutem Zacharias propheta
testatur: In die, inquit, illa erit fons patens domus Dauid, et habitantibus in
Hierusalem, in ablutione peccatoris et menstruatae. Domus quippe Dauid et
Hierusalem Christi ecclesia est in qua manet fons in ablutione peccatorum.
Heretici autem id solum imagi-naria ostentatione faciunt, ideoque illis
baptismum non ad remissionem peccatorum, sed ad supplicii testimonium datur.
22.2. Pro solo reatu originali luunt in
inferno nuper nati infantuli poenas, si renouati per lauacrum non fuerint.
Proinde cum causa nuper natus damnatur infans, si non regeneratur, quia
originis noxietate perimitur.
22.3. Cur paruuli peccatum originale carentes per baptismum, et necdum proprium
habentes delictum, a bestiis poenisque ceteris laniantur? Haec igitur causa
est: baptismum enim a poena aeterna, non a praesentis uitae supplicio liberat,
quod, si a poena praesenti homines liberarentur per baptismum, ipsud putarent
baptismi praemium, non illud aeternum. Ergo, soluto reatu peccati, manet tamen
quaedam temporalis poena, ut illa uita feruentius requiratur, quae erit a
poenis omnibus aliena.
22.4. Nullus negat fidelium etiam post baptismum quo peccata delentur, cotidie
quamdiu in isto saeculo sumus, ad Deum nos debere conuerti. Quod, quamuis sine
intermissione sit cotidie agendum, nunquam tamen fecisse sufficiet.
22.5. Qui in maternis uteris sunt, ideo cum matre baptizari non possunt, quia,
qui natus adhuc secundum Adam non est, renasci secundum Christum non potest,
neque enim dici regeneratio in eum poterit, quem generatio non praecessit.
22.6. [Qui intra ecclesiam non ex dignitate ecclesiae uiuunt, sed fidem quam
uerbo tenent operibus destruunt, de ipsis legitur: Multiplicati sunt super
numerum, ut subaudias in regno praedestinatorum. ]
22.7. Qui scelerate uiuunt in ecclesia, et communicare non desinunt, putantes
se tali communione mundari, discant nihil ad emundationem proficere sibi,
dicente propheta: Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes
sanctae auferent a te malitias tuas? Et apostolus: Probet, inquit, se homo, et
sic de pane illo edat, et de calice bibat.
|